Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
171. Joh. Oxenstierna und Salvius an Servien und d’Avaux Osnabrück 1644 Mai 30/Juni 9
171
Osnabrück 1644 Mai 30/Juni 9
Kopie als Beilage C der Nr. 173; AE , Corresp. Pol. , Allem. vol. 27, 150–150’
Schwedisch-französische Konferenz. Befürchtungen wegen Defensionswerk im west-
fälischen Kreis. Benfeld.
Ab excellentiae vestrae domini comitis Servien literis heri huc allatis di-
dicimus excellentiae vestrae domini d’Avaux morbum eousque invaluisse,
ut propterea necesse habeant congressum nostrum differe. Movit ea res
animos nostros quam maxime tam et moram obiectam colloquio diu desi-
derato , quam sensu doloris illius, quam communis amici invaletudo nobis
incussit. Optamus eidem vires pristinas, et ut iisdem quam diutissime plane
confirmatus fruatur, quod cum Dei beneficio obvenerit etiam commeandi
facultas nobis suppetet.
Interea volupe fuit cognoscere excellentias vestras paratas esse in commune
conferre rationes, quibus inania reddi possent consilia circuli Westphalici, quae
in defensionem eiusdem iam diu sunt agitata nunc dicuntur effectui pro-
priora esse quam unquam antehac intendique iis recuperationem eorum,
quae a regia maiestate et lantgravia Hassiae nunc tenentur et recuperatorum
tuitionem, suspecta sane res non minus Galliae quam foederatorum armis
in hoc circulo. Nam ut antehac non una facie usus est miles Caesaris in West-
phalia , ita credibile est surgentes has copias ad tuendum circulum non con-
stituras intra hos terminos, sed more solito et pro temporum rerumque statu
mutatis nominibus nunc Caesari nunc Hispano militaturas.
Colonellus Moser Benefeldio praefectus antevertere cupiens priora damna
et ultimam vastitatem invisit dominum mareschallum de Turene obtinuit-
que responsum innoxia fore stativa, quae istic sunt pro Suecico milite ne-
que a Gallico ullum periculum metuendum. Si ergo iam abiere literae ex-
cellentiarum vestrarum, confirmabunt dominum marschalcum de Turene
in laudabili suo proposito et Benefeldensibus spem ulterioris securitatis …