Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
129. Joh. Oxenstierna an d’Avaux und Servien Minden 1644 Februar 27/März 8
129
Minden 1644 Februar 27/März 8
Kopie: AE , Corresp. pol. , Allem. vol. 26, 76–78’
Rechtfertigung des Krieges gegen Dänemark.
Non ita pridem mihi redditae sunt excellentiarum vestrarum litterae
ad me et dominum Thuronem Bielcke d. ultima Ianuarii styl. nov.
Hagae-Comitis scriptae, in quibus illis libet vernaculo suo idiomate nos
de itinere suo Monasterium septimana, quae proxime subsecutura esset,
ineundo certos facere adiuncta aliqua causarum et negotiationis quae
illas aliquo tempore in Belgio detinuerint expositione. Video praeterea
commotas quasi excellentias vestras nupero accidenti in Dania maxime eo
quod omnino praeter spem absque praecedenti cum illis communicatione
tanta res tam subito fuerit executioni data. Quapropter non ex voluntate iis
respondere possunt, qui causas tam insperatae mutationis requirunt et
quos illas scire plurimum interest, praeterquam quod omnes Germaniae
principes imo ipsi protestantes super hunc actum, ut propria excellentiarum
Vestrarum verba gallica adhibeam, scandalisati sunt. Ipsaque landgravia
Hassiae et alii per secessum exercitus regii et translationem belli alio se
causamque communem in Germania a sua regia maiestate regnoque Sueciae
fortissime et magna cium felicitate hactenus propugnatam nunc in ipso
limine tractatus derelictam sibi persuadeant. Cui tollendae praesumptioni
excellentiae vestrae contestantur omnem convenientem operam impen-
disse amice nos nostri muneris admonentes et ut idem debitis locis et more
facere velimus rogantes, promittentes porro ulteriorem de rebus et ne-
gotiis in Belgio peractis, informationem ubi Monasterium advenerint,
quemadmodum haec uberius supra memoratis litteris continentur.
Respondissem ego absque ulla mora excellentiis vestris absentibus dominis
Thurone Bielcke et Salvio nisi vi et virtute promissi excellentiarum
vestrarum. In dictis litteris mihi certo brevi adventum eorundem Monaste-
rium et deinde diu desideratam communicationem cum iis coram loquendi
pollicitus fuissem. Verum cum ex litteris Belgio mihi advenientibus excel-
lentias vestras etiamnum Hagae subsistere intelligam nec quisquam de
earum itinere certi quid re scire potest. Iudicavi e re responso hoc meo
desiderio excellentiarum vestrarum satisfacere et me quam fieri poterit
brevissime expedire. Non dubito, quin meae de dato 13./23. Ianuarii
Vgl. [ Nr. 127 Anm. 1 ] .
nunc recte ad exellentias vestras sint delatae, in quibus exercitus nostri
regii er quam ille suae necessariae augmentationi in vicinia diligenter operare-
tur , exposui, sperans fore, ut is post debitam recollectionem brevi quo
ratio belli duceret hostem prosequeretur et negotium pacis valide pro-
curaret . Idem excellentiis vestris nunc ex mandato reginae meae clemen-
tissimae et spe mihi a domino campimareschallo Tortensonio facta firmiter
asserere possum. Non sibi persuadere patiantur excellentiae vestrae nec
alius quispiam credat suam regiam maiestatem regnumque Sueciae, Germaniae
foederatorum et suam adeoque communem iustissimam causam iam per
tria ferme lustra incomparabili per Dei gratiam et vere regia constantia
domini patris regii et tam multi preciosi sanguinis dispendio, gravissimis
sumptibus ac foederatorum ope contra potentissimos hostes deffensam et
conservatam, nisi summis, quas Deus avertat, necessitatibus pressam et
adactam derelicturam. Quae pro rei exigentia ad status, principes et civi-
tates quasdam Germaniae
Beilagen [ D der Nr. 127 ] u. [ A der Nr. 130 ] .
excellentiis vestris in copia hic adiungo. Landgraviae Hassiae eadem
saepius et pluribus literis
Beilagen der [ Nr. 103 ] u. [ 109 ] .
et solitam generositatem spirante honoratus confirmata; sine dubio illa est
plurimum efficacibus excellentiae vestrae exhortationibus et campimare-
schalli Tortensonii assecuratione de secursu in casum necessitati quando
illam requisiverit. Ad hunc finem praefectus vigilum Konigsmarck in
vicino archiepiscopatu Bremensi paratus ad coniunctionem copiarum,
quando ita visum fuerit. Ut quemadmodum excellentiis vestris pro
meliori in formatione hic adiungo apographa literarum inter me, landgra-
viam et Konigsmarkium hac de re scriptarum, ex quibus res omnes adhuc
mediocri in statu esse excellentiae vestrae colligere possunt. Non videtur
mihi opus esse de regis Christianissimi summe necessaria praeparatione ad
armorum maturam et validam cooperationem aliquid apud excellentias
vestras indigitare. Postulant rationes arcti foederis quod principales nos-
tros intercedit et communis causae exigentia fortem belli continuationem,
donec desiderata pax obtineri potest. Ego minister et reginae meae clemen-
tissimae ad tractatus pacis instructus legatus vos regis foederati et amici
ministros simili commissione fungentes, quo optime decet et convenit
modo, rogo et requiro, ut quidquid ad bellum sopiendum et pacem orbi
Christiano reducendam facere possit, pro viribus et quantum in vobis
velitis procurare. Constitui ego ad declarandum dominae meae immotum
iustae et universalis pacis animum me brevi Osnabrugum conferre prae-
venturus in eo forsitan adventum excellentiarum vestrarum Monasterium
et quod ad debitam tractatus maturationem vergere possit, non neglec-
turus . Poterit dominus baro de Rorté, qui ibi praesto est, quae occurrunt
et aguntur ad excellentias vestras perscribere. Nec ego cum domino
Salvio re ita postulante debito nostro sumus defuturi. Ac sic quidem spero
(licet nullius scandali dati nobis simus conscii) principes Germaniae pro-
testantesque nullam causam habituros, ut excellentiae vestrae indigitant
quaerendi de scandalo illis a nobis dato. Videant alii, ne scandalum dent.
Causas translationis nostri exercitus in regis Daniae ditiones, superfluum
censeo excellentiis vestris minutim recensere. Sunt ni fallor Excellentiis
Vestrae, domine comes d’Avaux, illae satis superque et ad unquem cognitae
nec dominus baro Rorté illas nescire potest. Sed quid de excellentiis vestris
rerum secretissimarum, quae per orbem geruntur, dico, non existimo
quenquam in orbe Europaeo vel saltem vicinis statibus ita rerum quae hinc
inde nunc aguntur. Ignarum esse, ut non sciat quam variis quamque
periculosis et perniciosis machinationibus rex Daniae multis jam retro
annis contra datam spem, ne dicam fidem, usitatum morem et pacta con-
venta regiam maiestatem regnumque Sueciae laeserit quam variis injuriis
pro suo arbitrio affecerit. Potest ne excellentiis vestris esse ignotum, quam
hostilibus actis praeterita aestate naves regiae et Sueciae in Oresund vex-
atae exercitae et tandem fisco inaudito inter nos exemplo adiudicatae ac
ita commercia, quibus publica et civilis regni Sueciae salus maxima sui parte
stat et nititur violenter turbata, imo nulla attenta amicabili senatorum
admonitione nostri cives bonis et rebus suis spoliati ac exuti sunt. Gerte
singulis recensendis non mihi sufficit tempus, nec necessarium videtur
excellentiis vestris, utpote quibus haec omnia abunde constant eneumrare.
Est a rege Daniae bellum actibus nobis satis denuntiatum. Nec tandiu
tantum iniurarium et hostilitatis a regia maiestate regnoque Sueciae
toleratum fuisset nisi spe mutationis. In melius et emendationis se fovisset.
Verum cum loco emend majora mala et pericula ad perniciem regni intendi
et luce meridiana nobis clarius lucerent, non spero quenquam modum res
repetendi et iniurias vindicandi, quo s. maiestas usa est a quoquam affec-
tibus non idulgente prudente improbatum iri. Nos habemus quod de illato
bello a rege Daniae sub specie amicitiae iustissime quaeramur. Ac proinde
confidimus Deo et bonae causae sperantes brevi et inter nos ipsos justam
et securam compositionem, quam Deus det.
Particularia de negotiationis excellentiis vestris in Belgio successu
expectabo, concludens nunc cum voto omnis hinc inde prosperitatis et
felicis successus et rogans quam amicissime, ut mihi Latino idiomate pro-
xime respondere velint excelleniae vestrae. Si enim quod verum est fatear
non ita Gallice jam sum peritus, ut omnes Gallicorum verborum naturales
sensus recte percipere possim, sed augurari debeam…