Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Samstags
Sabbato 16. huius conuenimus dominos media-
tores in aedibus domini nuncii illisque ad suprapositam quaestionem respon-
sum dedimus iuxta conclusionem in Lengeringh factam hoc modo:
Propositionem, quam nuper ante octiduum nobis Dominatio Vestra Illu-
strissima et Vestra Excellentia fecerant, huius tenoris fuisse credimus, quod,
si nos a Caesarea maiestate potestatem haberemus consentiendi, ut de com-
muni quorum interest consensu noua forma plenipotentiarum componatur,
quam utraque pars obseruare teneretur stante interea in suspenso extra-
ditione illa Osnaburgi facienda, operam ipsi dare, ut Galli quoque assentiant,
ac statim formulam aliquam concipere velint ea tamen conditione, ut a
nostris superioribus intra certum de communi consensu praefigendum ter-
minum ratificari nouaque plenipotentiae diplomata confici debeant, qui
quidem modus postea etiam Osnaburgi obseruari possit.
Inita igitur hac de re cum nostris collegis consultatione inspectisque nostris
instructionibus et mandatis subsequenti modo respondendum esse visum
nobis fuit: Primo omnium confidimus nostram plenipotentiam iam ante
exhibitam tanta cum modestia, discretione clausulisque necessariis composi-
tam esse, ut nemo synceri et liberi affectus rationabiliter vel minimum defec-
tum eidem obiicere queat. Quemadmodum et meminimus aliquoties nos ab
ipsis Vestris Dominationibus et Excellentiis audiuisse, quod Galli confessi
sint nihil se habere quod opponant, unde caussam haberemus omnino nul-
lam vel minimam admittere correcturam, quocunque id tandem praetextu a
nobis flagitaretur, praesertim quod negari non possit formulam nostrae
plenipotentiae dudum inter dominum comitem Curtium et Saluium mutua
concertatione conuentam fuisse. Nihilominus tamen cum satis perspectum
habeamus Caesaream maiestatem ex parte sua nullum omnino communi
utilitati impedimentum dari velle, ideo habito ad instructiones nostras
caeteraque in hac plenipotentiarum materia a Caesare ad nos perscripta man-
data respectu consentimus, ut de communi consensu omniumque quorum
interest scitu talis aliqua formula mandati concipiatur, quam nostri superio-
res infra certum mutuo consensu determinandum tempus stante interea, ut
dictum, illa extraditione Osnaburgica in suspenso ratificare iuxtaque eam
noua mandatorum diplomata transmittere debeant, modo quoad substan-
tialia nostrae plenipotentiae nulla nobis obtrudatur mutatio. Speramus nihi-
lominus, quod, ubi id opus esse visum, Caesar haud difficulter assentiet, ut
iuxta eandem formam etiam Osnaburgi mandata renouentur.
Respondit dominus nuncius: Omnino mentem ipsorum fuisse, quod eadem
forma, quae hic de mutuo consensu concepta fuerit, etiam Osnaburgi absque
ulteriori difficultate obseruari deberet. Hoc enim se ideo excogitasse, ut diffi-
cultas illa de extraditione facienda quadamtenus tolleretur. Nam facta ista ex-
promissione de obseruanda nouiter concepta formula utrobique frustra iam
de extraditione quaeri, cum etiam extradita illa mandata corrigenda venirent.
Et hac maxime ratione se Gallis, ut acquiescerent, persuadere potuisse. Nunc
vero cum videant rem ibi adhuc in dubio esse et de absoluta Caesaris volun-
tate pendere, neutiquam assensuros.
Tum Venetus, clara res est, inquit, Osnaburgicum et Monasteriensem trac-
tatum ex conuentione pro uno eodemque haberi oportere, itaque nunquam
Galli cedent, nisi medium aliquod aequivalens inueniatur, quo illa de pleni-
potentiarum emendatione controuersia utrobique in eundem statum con-
stitui videatur. Non minus clare et cathegorice ac nos respondere Osnabur-
genses debere, alioquin laborem omnem frustraneum fore. Et a nobis quem-
admodum et ab illis Caesarem monendum, ut in his talibus laxiorem nobis
tractandi potestatem condedat. Alioqui posse tandem contingere, ut Galli
Suecique impatientia victi aliorsum abeant. Tetigit etiam illam a nobis adiec-
tam conditionem (nihil quoad substantialia nostrae plenipotentiae mutari
debere) dicens de hoc non esse periculum, forte in principio adiectum iri:
Cum visis hinc inde plenipotentiis legatorum diuersae ortae essent disputa-
tiones et contradictiones, tandem conuentum, ut de communi consensu prout
sequitur mandatum expediretur etc.
Replicauimus nos non dubitare Caesarem nouam istam formam etiam Osna-
burgi admissurum, cum negociorum paritas id omnino requirere videatur.
Interea tamen ob diuersos respectus per nos praecise Osnaburgenses ad hoc
obligari non posse. Nam et praecessisse illam inter Curtium et Saluium de
forma mandati concertationem. Et Caesarem nuper admodum residenti suo
Plettenbergio mandasse, ut a consilio regis Daniae percuntaretur, num bona
ipsius venia fieri posset, ut ista extraditio plenipotentiarum Osnaburgi non
obstante legatorum ipsius absentia perageretur, et, quae respondissent con-
siliarii, mox ad nos nostrosque collegas Osnaburgum perscribere deberet.
Itaque non abs re fore, si interea temporis ad nostram iam expositam decla-
rationem cum Gallis agerent atque formula quaedam conciperetur pro
explorandis singulorum super ea iudiciis. Nobis enim videri non tam cito
nec tam facile conuentum iri, quin stante hac disceptatione vel Dani respon-
sum vel Caesaris noua mandata habere possimus. Ad Veneti delineationem
de ingressu noui mandati noluimus aliquid dicere, quod nondum conuenire
arbitraremur, sed ad ipsam formulae conceptionem haec talia reiicienda
viderentur.
Dominus nuncius videbatur haud alienus ab ista replicatione, sed Venetus
dicere nihil solide peragi posse, negare et Gallos et Suecos istam de forma
mandati inter Curtium et Saluium conuentionem. A principio quidem Gallos
in nostra plenipotentia nihil desiderasse, sed postea semper obiecisse eam
aeque opus habere in quibusdam emendatione. Tandem utrinque polliciti
sunt se cum Gallis acturos. Quaesiuit dein Venetus, quomodo se res haberet
circa illas querimonias de pleniori securitate et an Caesareani responsum in
scriptis Suecis dederint daturiue sint.
Respondimus nostros collegas dudum oretenus responsum Suecis dedisse
atque ostendisse hac de re se ad Caesareani militis praefectos scripturos. Sed
cum nemo ob circumstantiarum defectum, quid et a quo peccatum esset,
rescire posset, nihil ad se peruenisse, quod ulteriori responso Suecis dando
dignum videretur. Caetera nos iam ad nouum Westfalicae militiae praefec-
tum de renouandis itinerum securitatibus scripsisse. Idem obseruatum iri
erga administratorem Bremensem, siquidem necessitas postulet. Satis enim
constare neminem ex Danica militia hactenus ad episcopatus Osnaburgici
confinia excurrisse.
Narrabat inter caetera Venetus Danum eodem tempore quo ad Caesarem
et status imperii, ne se praeterito ad pacem tractandam progrederetur,
etiam per suos regni senatores ad illos Sueciae scripsisse, ut quosdam
deputatos ad regni confinia mitterent, quorum interuentu de componen-
dis istis motibus tractaretur. Sed cum dominus comes replicaret se vi-
disse nuper ad epistolam quandam praecipui alicuius Danici consiliarii, qua
ille aperte dicat hanc calumniam a Suecis confictam putidumque menda-
cium esse atque regem talia nunquam cogitasse, ad ea subticuit Venetus.
Dominus nuncius postremo comitatus nos ad rhedam laudauit nostram
admonitionem ac valde eo se inclinare ostendit, tandem enim aliquando
huic rei initium faciendum esse.