Acta Pacis Westphalicae II C 4,1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 4, 1. Teil: 1647-1648 / Wilhelm Kohl unter Mitarbeit von Paul Nachtsheim
166. Königin Christina an Johan Oxenstierna und Salvius Stockholm 1648 März 4/14
–/ 166 /–
Stockholm 1648 März 4/14
Kopie: Biörenklou Arkiv vol. 16, E 3269, fol. 59–59’.
Abberufung des münsterischen Residenten Schering Rosenhane als schwedischer Botschafter in
Paris und Einsetzung des Sekretärs Matthias Biörenklou als dessen Nachfolger.
Quemadmodum Illustritates Vestras certiores nuper reddidimus, nos praefec-
tum nostrum provincialem Scheringium Rosenhane Monasterii residentis
munere avocasse et apud christianissium regem, fratrem est [!] foederatum
nostrum charissimum, constituisse legatum ordinarium. Ita cum magnitudini
rei ac foederi inter nos et praetactum christianissimum regem sancito conve-
niens sit, ut carere ibidem viro non debeamus, per quem intima illa amicitia
atque necessitudo mutua conservari publica communisque causa promoveri,
cum Illustritatibus Vestris crebra communicatio institui, simulque ab iisdem
desuper cognosci possit, quid ad obtinendum scopum istum facto opus esse
subinde iudicaverint, iamque visum nobis sit secretarii nostri nobilis nobis
sincere fidelis, Mathiae Biörneklavii, opera in ea re uti, eumque decernere, qui
residentis munere Illustritates Vestras circa tractatus pacis Monasterii funge-
retur , eidem mandavimus, ut nomine nostro eisdem quaevis prospera ipsique
tractatuum negotio felicem eventum adprecaretur, tum ut caetera legatorum
commissariorumque nostrorum ad tractatus pacis Osnabrugenses diligenter
exequeretur, et Illustritatibus Vestris pro diligentia, industria et officii sui ra-
tione referret, ac vicissim communicata ad nos nostrosque perscriberet, pro
mutuis consiliis omnis illa res agatur et utrinque per legatos ad finem tot iam
annos armis nostris et christianissimi regis propositum, universalem nimirum
honestam, iustam et decoram in orbe christiano pacem obtinendam cogere-
mur . Quamobrem cum antecessori benevola officia et confidentem communi-
cationem Vestram praestiteritis, confidimus sicuti etiam Illustritates Vestras
sedulo contendimus, velitis dictum eius successorem, residentem nostrum
Biörneclavium, commendatum Vobis habere, illique haud gravate communi-
care , quae ad praefatam intentionem nostram mutuam promovendam et ra-
tiones sincerae amicitiae foederisque nobis cum eius serenitate intercedentis
locupletandas augendasque facient. Nos quidem, respectu soliti candoris et
affectus Vestri in nos et regnum nostrum non dubitamus, quin sincerae bene-
volentiae Vestrae eum participem faciatis atque eundem ita opud Illustritates
Vestras se gesturum, ut voluntati ac mandatis nostris necnon expectatione
Vestrae de illo conceptae sit satisfacturus, quibus Illustritates Vestras divinae
protectioni commendamus.