Person

Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
315. Salvius an Servien Osnabrück 1645 April 3/13

25
315

26

Salvius an Servien


27
Osnabrück 1645 April 3/13

28
Ausf.: AE , Corresp. pol. , Allem. vol. 46, 316–316’

29
Mißhelligkeiten zwischen den beiden französischen Gesandten.

30
Illibenter hactenus intellexi intercessisse aliquid simultatem excellentiae
31
vestrae cum illustrissimo collega domino comite d’Avaux. Nunquam ta-
32
men speravi tantum id esse, ut necessum foret uni contra alterum testimo-
33
nia conquirere. Testimonium de veritate nemini negandum puto, minus a
34
me excellentiae vestrae, cui ob summam erga me benevolentiam virtutes-
35
que plurimas omnia gratae voluntatis officia libentissime defero. At quia
36
non video, cui bono haec testimonia! Imo vereor, ne magis exacerbandis et

[p. 564] [scan. 596]


1
seiungendis, quam conciliandis animis serviant. Optarem, si spes superesset,
2
potius amicae compositionis officium, quam odiosi alicuius testimonii de-
3
positionem a nobis desiderate fuisse. Dolemus certe tota fere Europa cir-
4
cumferri querelas ac si privatae Gallicorum legatorum inimicitiae sola nunc
5
causa essent tardati tractatus pacis. Quod quanquam ita non sit, quia tamen a
6
multis sic esse putatur, non minus interesset publicae pacis, quam tantorum
7
virorum existimatione dignum esset, ut de iis potius abolendis quam am-
8
plius alendis cogitatio susciperetur. Cum enim nos nihil ulterius queramur
9
de praeiudicio festinatae propositionis, quid causae subest, cur excellentiae
10
vestrae eo nomine mutuo actiones intentent? Vetus verbum est, qui a com-
11
pagnon , a maistre. Raro eadem est duorum in magnis negotiis procedendi
12
ratio, etiamsi ad unum eundemque uterque scopum contendat. Si quid ta-
13
men ab uno alterove interdum non ita examusim ad gustum alterius fieri vi-
14
deatur , prudens est, multa dissimulare, amici mores nosse, non odisse, pri-
15
vatas offensas reipublicae condonare. Hoc animo nuper excellentiam ve-
16
stram rogavi, ne aliquid odiose collegae improperaret. Non quod aliquid
17
improperio dignum iudicarem, sed quod satius dum spernere quam ex-
18
aggerare minutias exigui momenti fomitemque gliscenti malo subdcuere
19
quam subministrare. Utrumque vestrum veneror et honoro. Cautione ta-
20
men opus est, ne unius iustificatio videatur alterius condemnatio. Utrique
21
potius sincerae reconciliationis amicitiam cum omni prosperitatis incremen-
22
to animitus exopto …

Dokumente