Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
306. Joh. Oxenstierna und Salvius an d’Avaux und Servien Osnabrück 1645 März 13/23
306
Osnabrück 1645 März 13/23
Recte nobis redditae sunt proximae excellentiarum vestrarum literae datae
die 10./20. huius et antea per dominum Rosenhane Caesareanorum replica
ad earum scriptum. Videntur Caesareani in illa aliquid respondere velle et
id imprimis agere, ut excellentiae vestrae proprius ad rem accedant et sua
postulata plenius exponant. Urgemur et nos a Caesareanis hic, ut propositio-
nem nostram edere velimus. Cum enim praeterita septimana tandem incog-
nitum dominum comitem Lamberg domi suae praesente domino Crane
videremus et die lunae huius septimanae ab iis revideremur praeter curialia
multis rationibus (nescimus quo cuneo acti) contenderunt, ut ad rem princi-
palem descendere vellemus. Nos iniquam et sinistram illorum interpretatio-
nem vocis adhaerentium in praeliminari conventione et denegationem salvi
conductus pro civitate Stralsunda iis obijcientes firmiter asseveravimus nobis
non esse in integrum a semel transacta conventione recedere nec ad princi-
palem causam descendere posse, nisi praeliminari conventioni et postulato
nostro iusto ab iis satisfactum fuerit. Illi varias difficultates et tandem im-
potentiam vel defectum mandati causati, medium suspensionis huius quae-
stionis ad ulteriora ab aula mandata proposuerunt et, ut causae principalis
tractatum aggredi vellemus, rogarunt. Rem itaque considerandam sump-
simus cum promissione nostrae declarationis post aliquod dies.
Ordinum, qui praesentes sunt, deputati et antea dilationem propositionis
nostrae petierunt, nunc desiderant eius maturationem. Hinc nos a tempore
minime alienum putamus oppressos per Germaniam foederatos et adhaeren-
tes nostros duplici gaudio recreare, secundioris, scilicet armorum, fortunae
nuncio et in sui favorum opportune nunc publicata regnorum propositione.
Ut autem omnia decenter et communi consilio a nobis agantur, significan-
dum hoc excellentiis vestris duximus, parati brevi coram, si iis ita visum
fuerit, pluribus mentem nostram aperire et de forma modoque proponen-
dorum cum iis transigere …