Person

Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
202. Joh. Oxenstierna und Salvius an Georg Rákóczy von Siebenbürgen Osnabrück 1644 Juli 29/August 8

2

Joh. Oxenstierna und Salvius an Georg Rákóczy von Siebenbürgen


3
Osnabrück 1644 Juli 29/August 8

4
Kopie als Beilage H der Nr. 205

5
Einhaltung der Bündnisverpflichtungen. Beilegung des dänischen Krieges. Beginn des
6
Kongresses. Anwesende Gesandte. Abneigung des Kaisers zu Verhandlungen.
7
Angebot, Rákóczys Interessen auf dem Kongreß zu unterstützen.

8
Quod serenitas vestra nuper cepit consilium faciendi foedus cum regibus
9
regnisque, quorum interest, |:immania:| Austriacae domus destinata
10
sub gyrum rationis redigi, id sicut pium, iustum, summeque necessarium
11
ita et heroica virtute et potentiae vestrae magnitudine dignum fuit. Gratu-
12
latur eo nomine serenitati vestrae tanquam vindici libertatis suae universa
13
ecclesia et respublica Christiana, gratulamur et nos eidem ex animo optantes
14
a Deo successuum prosperitatem tam laudabili proposito convenientem.
15
Quamprimum nobis hic copia instrumenti foederis facta est, statim eam cum
16
legatis Gallicis Monasterii communicavimus. Stat autem utrique regno
17
Sueciae Galliaeque concors firmaque sententia, universa dicti foederis
18
capita ex parte sua infallibiliter adimplere. Anni tempus, longior foedera-
19
torum statuum et invicem distantia et intermediorum itinerum difficultas
20
remoratae sunt quidem fundamenta primae executionis. Accessit quoque
21
nimio in Austriacos studio per atroces iniurias Suecis expressum bellum
22
Cimbricum. Non dubitant tamen foederati reges eum zelum, viris et animum
23
serenitati vestrae esse, ut interim primi impetus Austiaci praecipitia non
24
modo facile sustinere, sed et fortiter profligare valeat, |:donec foederatorum
25
milite ac pecunia roboretur, quorum utrumque iam est in parato. Bellum
26
Sueo – Danicum componere satagunt Gallicae et Batavicae utrobique
27
legationes ea intentione, ut facta pace utriusque regni miles eo fortior
28
coniunctim in communes hostes ducatur. Interea promissus:| serenitati
29
vestrae |:miles vix commodius quam e vicinis Moraviae praesidiis adduci
30
posse videtur, donec exercitus Suecicus propinquior factus erit, qua de re
31
ut et de collybiis scribit:| serenitati vestrae |:dominus campidux Torsten-
32
sonius necessaria, si ante hanc traditionem nondum venit, brevi veniet ad:|
33
serenitatem vestram |:etiam a legatis Gallicis nuntius particularis:|.

34
Interim tractatui universalis pacis deputata sunt loca Osnabruga et Mona-
35
sterium . Dies congressui dictus 1./11. Julii anni praeteriti. Utrobique iam
36
aliquandiu sumus Sueci et Gallicique, quin et caesarei, pontificii, Hispani
37
et Veneti legati. Nullum tamen adhuc initium factum est, imo ne ipsa
38
quidem procuratoria, a quibus legatorum pendet legitimatio, adhuc com-

[p. 304] [scan. 336]


1
mutata aut visa sunt. Nec ad ullum tractatus initium inclinare videtur
2
Imperator, antequam apparuit, quorsum inclinaverint huius aestatis arma,
3
imprimis propinquus iam congressus Torstensonii cum Gallassio, tum
4
collisio armorum serentatis vestrae cum Götzio denique obsidiones tum
5
Friburgensis in Brisgovia a Bavaro exercitu, cui vicinus incumbit Gallico-
6
Vinariensis, tum Grevelingae in Flandria, de qua tribus magnis exercitibus
7
Gallorum, Batavorum et Hispanorum iam acriter certatur, ac tandem ut
8
cesserint res inter exercitus in Catalonia, Lusitania et ducatu Mediolanensi.
9
Nam in Anglia fere depugnatum est caesis profligatisque a parlamento
10
regis copiis adeo ut 400 eius praecipui officiales coacti sint fuga per mare
11
securitatem sibi quaerere Hamburgi.

12
Quod si serenitati vestrae placuerit interesse sui status futuris hic et
13
Monasterii tractatibus committere, operam dabimus, ne quid in nobis
14
desideretur eorum omnium, quae ex tenore foederis, fidelem foederatorum
15
legatorum communicationem et cooperationem merentur pro obtinendo
16
publico vestrae serenitatis scopo. Si placet etiam serenitati vestrae nobis-
17
cum per literas correspondere, semper eam certiorem faciemus eorum, quae
18
in his oris pace belloque gerentur. Atque his eam divini numinis protec-
19
tioni cum omnimodae properitatis voto per officiose commendamus…

Dokumente