Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
136. Salvius an d’Avaux Osnabrück 1644 März 11/21
136
Osnabrück 1644 März 11/21
Zur Begrüßung u. Anreise Joh. Oxenstiernas.
Aperienti literas excellentiae vestrae heri statim occurebat datarum locus
Monasterium. Quod quanta me laetitia perfuderit, dicere vix possum.
Gratulor itaque excellentiae vestrae de prospero adventu, de constanti
sanitate, de honorifico exceptu. Sperabimus et optabimus dominum legatum
Servien cito quoque convaliturum et venturum, quando nihil in nobis
desiderari patiemur, quod ad maturam confidentemque communicationem
servire possit. Expedivi literas excellentiae vestrae statim Mindam, quo
hodie venturae sunt ad dominum legatum Oxenstierna. Paratus is quoque
iamdiu fuit itineri Osnabrugensi. Expectavit saltem reditum residentis
Rosenhanii e castris una cum legato regis Lusitaniae Hamburgo. Quam-
primum venerit, solliciti erimus de loco commodo, ubi inter Osnabrugum
et Monasterium congrediamur. Nominabimus forte plura loca, ut commo-
dioris electio, si placuerit ita, per mutuos hospitiorum pararios postea
instituatur…