Person

Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
32. Salvius an Langerman Minden 1643 September 16/26

14
32

15

Salvius an Langerman


16
Minden 1643 September 16/26

17
Konz. u. Kopie: Salvius Slg. vol. 3; [ Beilage 3 der Nr. 34 ] ; Druck: C. W.
18
Gärtner I S. 722–725; J. G. v. Meiern I S. 42–43

19
Anreise zu den Kongreßorten.

20
Ex hesternis excellentiae vestrae literis percepi, eam Caesaris aperuisse
21
legatis causas a me scriptas, cur legatio Svecica cogatur hic tantisper sub-
22
sistere , dum caeteri quoque, quorum interest, et sine quibus pax universalis
23
tractari nequit, proprius accesserint diversorum principum deputati; cae-
24
sareos vero prae summa animi consternatione vix ab iracundia se continere
25
potuisse, miratos, cum ii soli libera cum potestate tractandi a caesarea
26
maiestate sint ablegati, me Gallicorum et electoralium legatorum praesen-
27
tiam requirere, quem obligatum putant vigore conclusi Hamburgensis et
28
promissi famulo comitis ab Auersberg dati absque ullo alio respectu in
29
termino comparere, quam primum regiae maiestatis Daniae legatos eo se
30
recepisse perciperem, queri tandem eos ac dolere, quod ita per absentiam me-
31
am ab officii mandati functione detineantur, quin et excellentiam vestram,
32
si putasset, diem tractatui dictum tam diu prolatum iri, non futurum fuisse
33
auctorem regiae legationi Danicae, ut tam mature se itineri accingeret.
34
Breviter amice et candide respondeo, imprimis me illibenter audire, caesareos

[p. 41] [scan. 73]


1
tanta consternatione, iracundia, admiratione, per solam absentiam meam
2
percelli. Mala sunt instrumenta tractandae pacis eiusmodi passiones; im-
3
pediunt animos, ne possint cernere verum. Mirentur potius optimi viri
4
idque cum miseratione summa, quibus rationibus moti eorum principales,
5
tot per annos, tam innumeris passionibus, miseram Germaniam exteraque
6
regna, absque ullo misericordiae affectu, per solam obstinationem suam et
7
foederatorum separationes, hactenus divexarint; irascentur eorum affecti-
8
bus , qui non nisi per tot tantaque et tam immensa patriae funera, tam tarde
9
induci voluerant, ut in sola pacis praeparatoria consentirent; expendant
10
affectu decentiori, quantum vindictae diutius impendeat tantorum malorum
11
auctoribus, et longe iustiorem invenient causam, cur consternentur! Bene
12
tamen se res habet, et libenter audio, quod iam tandem dolere et queri de
13
absentia mea incipiant; promisi me Hamburgo moturum, quamprimum
14
legati vestri Gluckstadio. Promissum servari movi; sto hic ad limina fere
15
Osnabrugi, paratus in horas intrare, modo cum spe publici fructus; ut vero
16
absque ullo aliorum respectu intrem, id neque ego unquam promisi, nec vel fi-
17
des vel salus publica patiuntur; quinimo si statim, ad quod paratissimus sum,
18
irem solus cum solis? Numquid sola Svecia cum Imperatore pacem statuere
19
potest universalem? Novit excellentia vestra regnorum foedera, nec ignotum
20
est ipsi, quod alios expresse nominet et requirat conclusum Hamburgense,
21
quorum omnium et singulorum adventus adhuc desideratur. Neque enim soli
22
Galli, sed et Veneti et electores imperii aliique plures, etiamnum absunt, quos
23
ante congressum exspectare tenemur, ut nulla adhuc Svecicae in limine
24
vestro constitutae legationis festinatio tantopere necessaria videatur. Id ta-
25
men ab excellentia vestra libenter doceri cuperem, utrum credat, Impera-
26
tori soli, absque statibus imperii, ius et potestatem tractandae pacis com-
27
petere , nec ne? Quod si ad nos scriberent collegae vestri, regii legati, for-
28
tassis multum facilitaret negotium; sin minus, quid attinet, intempestiva
29
praecipitantia ludibriis exponere regias dignitates? Neque vero est, cur ulla
30
in excellentiam vestram propterea cudatur fama, quod legatio mediatrix
31
maturius advenerit. Solenne est, ut mediatores maturatione sua, partes ipsas
32
ad maturandum invitent; id ergo agat pro zelo in veram pacem suo ex-
33
cellentia vestra, ut ceteri quoque approperent et nullam in Svecis moram
34
experiatur …

Dokumente