Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
29. Der lothringische Bevollmächtigte 1646 November
29
1646 November
DH, Adami II fol. 198’.
Nomine episcopi Virodunensis mittebatur ad pacificatorios tractatus
Antonius Russelot de Hedival, qui et sessionem capiebat in consessu
principum, nemine ex legatis statuum imperii contradicente. Habebat
tamen etiam in commissis, ut interesse Caroli ducis Lotharingiae
qui ob denegatum a Gallis salvum conductum non habebat legatum in
Westphalia specialem, Caesareis et Hispanis causam illius, ut poterant,
agentibus. Rediturus Bruxellas Antonius, salvum conductum a Gallis expetit
et accipit quidem; sed omisso titulo, quem expetierat, consiliarii ducis
Lotharingiae et legati episcopalis Virodunensis. Cuius causam afferebant
Galli, quod rex christianissimus esset dux Lotharingiae, cuius ipse Russelot
consiliarius non esset; episcopatum Virodunensem vero etiam Galli totum
possiderent; nec proinde pertineret ad episcopum, ut ad comitia legatos
mitteret. Remisit itaque informem conductum Antonius et sine eo Bruxellas
concessit.