Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Montag
Die ultima huius mensis conuenimus legatos Hispani-
cos in hospitio domini Sauedra eisque quatuor sequentia puncta proposui-
mus:
Primo Caesarem super modo et forma excipiendi dominum legatum aposto-
licum nobis rescripsisse posse nos ipsi per unum milliare obuiam ire, sed, ut
primum salutationis officia peregissemus, adeo regressum nostrum ad urbem
nos accelerare debere, ne processioni clericali, quae ipsum exceptura esset,
immiscere nos cogamur; aut si hoc commode fieri nequiret, arbitrio nostro
relinqui, ut prorsus hunc occursum omittamus ac demum urbem ingressum
modo ad alios legatos usitato salutemus. Verum hic nobis nonnulla dubia
occurrere, quod aliquo modo inciuile videatur ipsum post salutationem foris
factam relinquere nec in urbem comitari, immisceri autem nos clericorum
processioni Caesarem nolle ob praecedentiae disputationem, quae cum prae-
latis ecclesiasticis otitura timeretur.
Deinde quando Galli ipso adueniente praesentes essent ac obuiam progre-
derentur, tum nos coactum iri aut ipsi quoque eodem modo quo illi nos
gerere aut, si minus honoris haberemus, vehementer ipsum offendere, quod
quidem nec rebus Caesaris conduceret nec fieri ullo modo Caesar vellet. Et
maxime nos hoc casu angi, quod sciamus de praecedentia utriusque et catho-
lici et christianissimi regis inter ministros grauiter controuerti. Petere igitur
nos, ut, quod ipsi uno vel altero casu facienda iudicarent, nobis aperiant.
Responderunt absentibus Gallis sibi videri rem non magnam difficultatem
habituram, posse enim et nos et ipsos in occursum domini legati exire tanto
viae spacio quanto conueniat ac peractis salutationis officiis excusatione
huiusmodi uti: Multis rationibus nobis minime conuenire, ut clericis ipsum
solemni processione excepturis immisceri debeamus, petere nos, ut pro sua
humanitate veniam det paulo maturius in urbem redeundi; nos deinde, ubi ad
palatium suum diuertisset, officio nostro in habendo et deferendo decenti
honore abunde satisfacturos. Nec ipsum tam inciuilem fore, ut nos praeter
huiusmodi excusationem inuitos detineat.
Quando autem Galli iam adessent, ob euitandas praecedentiae aliasque diffi-
cultates consultum videri, ut per tertium quendam Vesaliam usque obuiam
mittendum legato persuaderi curemus, ut ultro remitteret istas officiorum
solennitates et quasi sua sponte significaret legatis partium controuerten-
tium sibi placere, ut omittantur haec curialia, ne caussa aliqua dissensionum
detur, cum ipse non ad actum aliquem pontificalem, sed ad pacem concilian-
dam huc missus sit. Sin hoc consilium nolit admittere, tum ex arena aliud
capiendum dispiciendumque, quid factu melius sit futurum. Subiunxerunt
cogitandum etiam fore, qua ratione legatus apostolicus et Venetus induci
possint, ut sepositis belli respectibus
Zum sogenannten Castrokrieg vgl. unten [S. 109 Anm. 2] .
inuicem amice agant, ut eorum inter-
positione eo securius utrinque gaudere possimus. Forsitan Caesarem monen-
dum, ut hac de re Romam ac Venetias scribat atque utrobique postulet
legatis hoc iniungi. Posse etiam Romae hoc moneri, ut solemnitas illa exci-
piendi legatum caussis iam dictis inhibeatur, quod credibile sit ipsum satis
diu adhuc abfuturum esse.
Secundo loco proposuimus, nuper Venetum, cum nos inuiseret, inter caetera
mentionem de admittenda quadam suspensione armorum ad effectum, ut
negocia pacis tractandae commodius expediri possent, fecisse, nos quidem,
quod mandatum ea de re a Caesare aliud non haberemus nisi ad audiendum et
referendum, noluisse tum ipsi prolixius respondere; solum innuisse valde nos
dubitare, an huiusmodi suspensio Caesari utilis esse possit rebus sic stanti-
bus, videri enim hostibus plus hinc commodi accessurum resque Caesaris
longe peiori loco futuras, tum hoc ipso hostes ad pacem ineundam tardiores
redditum iri. Et quanquam ipse indicauerit bonis conditionibus et maxime, ut
excederent hostes terris Caesaris haereditariis, conueniri posse, tamen nos
haec levi passu transmisisse, quod longiori informatione pro tractando hoc
negocio nobis opus videretur. Sic igitur nos existimare agi hic de communi
Caesaris et regis catholici sociorumque re, proinde rogare, ut suum nobis
iudicium, quid eueniente casu, et quando aduersarii etiam hanc suspensionem
urgerent, consultum esse putent, nobis indicare ne grauerentur.
Responderunt caput negocii fore, ut diligenter attendamus, quo animo Galli
ad hunc pacis tractatum descendant. Si minime serio pacem cogitent, fugien-
dam fore talem suspensionem, maxime longius protractam, necesse enim
esse Caesarem paulatim consumi milite intra suas prouincias incluso; sin
animo vere ad pacem inclinato veniant Galli, tunc vereri se, ut suspensionem
armorum omnino deuitare possimus, sed eam non nisi breuissimam, verbi
gratia usque ad finem mensis Maii, admittendam. Posse etiam de conditioni-
bus quibusdam restringentibus cogitari, ut tollerabilior minusque noxia fiat.
Quodsi procedente tractatu spes aliqua consequendi pacem affulgeat, facile
de prorogatione suspensionis conuenire posse. Interea tamen se suadere, ne
tractando huic negocio nos ullo modo offeramus, sed expectemus, quid
aduersarii dicturi, quid Caesar responsurus sit.
Hinc arrepta occasione tertio loco subiunximus facilem huiusmodi suspen-
sionis tractationem fore, si quidem intra hos terminos coerceri possit, sed
metuendum esse, ne hostes animaduersa utilitate hinc ad ipsos redundatura
toti ad longiores inducias incumbant exemplumque a consilio Hollandorum
sumant, quos in eo versari intellexerimus, quod velint suspensionem armo-
rum in annos plures cum rege catholico tractare. Id forte cum maximo prae-
iudicio Caesaris et imperii coniunctum fore. Et quod sane utriusque Caesaris
et regis catholici per multum interesse arbitremur, ut neuter altero inscio
quicquam statuat, quod alterius rebus nocere possit, credere ipsos minime
aegre laturos, si ipsorum intentionem circa huiusmodi Hollandica consilia
scire cupiamus.
Responderunt ad se quoque talia perscripta fuisse, sed ut verum fateantur,
haec ipsis plane noua nec prius cogitata fuisse ideoque, quid regi ipsorum
videatur, dicere non posse, scripsisse tamen ad dominum Franciscum de
Melo
, quid facto opus iudicaret, quando Hollandi huiusmodi postulata pro-
ferrent. Ipse tamen, inquiebat Savedra, sum eius opinionis talem suspensio-
nem, quod nullatenus a treuga vel induciis differret, rebus nostris utilem fore
adeoque minime reiiciendam, sic enim bello Hollandico explicati arma nostra
in Galliam, Catalaunos ac Lusitanos conuertere possumus. Et scimus Gallos
huic consilio Hollandorum vehementer contradixisse, quod nunquam fecis-
sent, si nostro damno fieri iudicassent. Nec etiam Imperatori aut imperio
ullam hinc timendam fore belli grauioris accessionem. Nam primo regem
catholicum tanto melius Caesarem auxiliis iuvare Gallosque ab imperii fini-
bus arcere posse. Deinde, etsi credibile sit Hollandos aliquam copiarum par-
tem exauctoraturos et ad Gallos Suecosque transmissuros, tamen dubium
esse nullum, quin maiorem partem retenturi sint. Tertio non timendum,
quod pari modo etiam in imperio suspensionem armorum Caesar concedere
cogatur, quod magna differentiae ratio sit. Hollandos longo et continuato
bello dominium prouinciarum occupatarum quodam modo nactos, Gallos
autem Suecosque nullo iure prouincias imperii usurpare, itaque semper ipsis
replicare posse, nisi his decedant, inducias aut suspensionem armorum con-
cedi aut admitti non debere. Quarto Gallos ipsos Suecosque his induciis
Hollandicis magis coactum iri, ut pacem integram cum imperio faciant, cum
videant hoc facilius arma undique in ipsos conuerti posse.
Nos pro hac communicatione gratias egimus ostendentes nobis non id agi, ut
nullam cum Hollandis regi catholico treugam seu inducias aut suspensionem
armorum ineundam esse opinemur, sed ut saltem, quid ipsi circa haec con-
sultum iudicent, intelligamus, quo melius deinde etiam, quid Caesari et
imperio faciendum aut non faciendum sit, deliberare possimus.
Postremo significauimus commissarios Caesareos Osnabrugae agentes de
modo extradendi nouam regis catholici ratihabitionem praeliminarium nu-
per inter nos agitato in nostram ire sententiam. Itaque ipsorum iam esse, an
aduenientibus Gallis eam nobis credituri sint, ut porro legato apostolico aut
Veneto, cui visum, exhibere eorumque opera Gallis inspiciendam praebere
possimus. Quod et facturos se receperunt.