Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
14. Beschlagnahme der Leiche des portugiesischen Gesandten 1645 Januar

23
14

24

Beschlagnahme der Leiche des portugiesischen Gesandten


25
1645 Januar

26
DH, Adami II fol. 157.

27
Moritur Osnabrugae Don Roderigo Bodelli, qui se pro rege Lusita-
28
niae ad pacificatorios conventus legatum gerebat. Cadaver defuncti sub
29
comitis Oxenstirnae literario conductu quidem, sed clanculum, abscon-
30
ditum et rebus nescio quibus permixtum nec specifice nominatum Osna-
31
bruga Mindam vehebatur, inde per Visurgim et mare in Portugalliam

[p. 291] [scan. 315]


1
devehendum. In via publica a militibus quibusdam sub episcopo Osna-
2
brugense Caesareis direptum et una cum ductoribus personis aliisque
3
rebus in castrum Furstenoniam abductum fuit, nulla salvi conductus
4
Suedici, quem suspectum habebant ob suppressum in eo funeris onus,
5
habita ratione. Urgent Sueci restitutionem funeris, personarum, rerum,
6
et militum castigationem. Caesareanis econtra videbatur huic facto nihil
7
quidem inesse peccati, quandoquidem securitas promissa legatis ad Bodel-
8
lium extendi vigore praeliminarium non posset. Cuius rei manifestum
9
sit argumentum, quod nec ipse vivus, nec eo in fata concesso Sueci lite-
10
rariis conductibus confisi, copiosum semper pro corporis custodia adiunc-
11
tum illi voluerint militem, aut certe sub aliorum umbra legatorum ac
12
nominatim per Belgii loca tanquam de familia Gallicae legationis existens
13
transierit et profectus fuerit. Cui accedat, quod Bodellus quidem nec a
14
Caesareis, Hispanis, statibusve imperii legati regii titulo agnitus, nec tamen
15
ipse de alterius legationis corpore aut comitatu se esse professus fuerit,
16
sed propria quadra vivens et familia stipatus ampliori, legatum se dixerit
17
regis Lusitaniae eoque nomine a Gallis et Suecis fuerit visitatus. Demum
18
ante fores viventis et in castro doloris nuper erecto insignia regni Portu-
19
galliae posita et sepulchrali eius lapidi, sub quo recondita intestina, inci-
20
sum conspici hoc epitaphium: Hic iacet illustrissimus dominus Rodericus
21
Bodello de Moraces legatus extraordinarius regis Portugalliae etc., ut
22
adeo perpensis ex aequo rationum momentis praesidium Furstenoniense
23
Caesareum non videretur captura funeris personarum ac rerum deliquisse.
24
Nihilominus praecedendis litium fomentis opportunum videbatur, si rem
25
hanc pacificatores legati Caesarei et electorali nomine episcopus Osna-
26
brugensis a se remotam generalibus militiae praefectis remitterent decer-
27
nendam ; ita, ut illi quidem ad dimittendum libere funus non tam ex debito,
28
quam ex civilitate quadam et respectu erga coronam Sueciae eiusve ministros
29
sese offerrent; dummodo Oxenstirna novo ac pleniore dato salvo conductu
30
per missum tubicinem, more apud milites usitato, funus, personas ac res
31
abduci curaret, quod deinde post multas concertationes factum est.

32
Ob detentum per milites episcopi Osnabrugensis Caesareos cadaver
33
Bodelli Lusitani Sueci via represaliorum arrestarunt Mindae decanum
34
summae aedis Osnabrugensis

42
Domdechant Johann von Melschede; er war neben dem Osnabrücker Offizial Bischoping Vertreter
43
Wartenbergs im geistlichen Fürstenrat.
. Quo facto insigniter esse laesam conven-
35
tionem praeliminarem nonnullorum erat querela: quandoquidem vigore
36
huius decanus iste persona neutralis esset, de civitate Osnabrugensi, capi-
37
tularis et capituli ibidem caput, consiliarius episcopi et eidem in his trac-
38
tatibus assistens, a quo et securitatis literas haberet. Quae omnia, si extra
39
considerationem venire possent aut deberent, facile futurum Caesareis
40
officialibus ac praesidiis simili in Suecos licentia uti. Interea Sueci, audito
41
quod causa detenti funeris ad generales militiae praesides Caesareos remissa

[p. 292] [scan. 316]


1
esset, negotium quoque arrestati decani ad Suedicae militiae praefectos
2
remittebant ipsi. Fuitque proinde liberato funere liber dimissus decanus.

Documents