Acta Pacis Westphalicae II A 3 : Die kaiserlichen Korrespondenzen, Band 3: 1645 - 1646 / Karsten Ruppert
Rezepisse auf Schreiben vom 10. Januar und auf Beilage [ 1] .
Optassemus sane, prout saepius suam dilectionem requisivimus, ut legati sui nostris
plenipotentiariis adfuissent, a quibus non tam nostri accuratius de rationibus ad dilec-
tionem suam pertinentibus quam illi ipsi de publicis informari potuissent. Nec tarnen
res eo devenit, ut quae de dictis episcopatibus proposita sunt, in praeiudicium iurium
domus Lotharingiae, quae ab antiquo habuit, intellegi possint, nec ullam amplius cum
Gallicis legatis tractationem admittant, prout et plenipotentiariis nostris serio manda-
vimus, ut eorum, quae sua dilectio nos monuit, adhuc, quantum fieri possit, condignam
habeant rationem.
Quod autem eo spectat, ut fratrem Dilectionis Vestrae totamque domum Lotharingi-
cam hac pace excludi nullatenus patiamur, id ne in mentem quidem nobis venit, quod
ipsum etiam ex primo nostro responso Gallis dato et ex instructione plenipotentiariis
nostris ad Gallorum replicas transmissa, cuius extractum sincere eidem communica-
mus, uberius patet.
Quantum vero ad id attinet, ut tractatus, nisi petitus salvus conductus obtineatur,
abrumpamus, meminerit serenissimus Dilectionis Vestrae frater, quae pro dicto salvo
conductu huc usque a nostris plenipotentiaris instantiae factae fuerint, quas cum etiam
deinceps intermitti nolimus et, si regi reginaeque Galliarum recta intentio ad pacem est,
omnino nobis persuadeamus, eosdem aequissimo huic nostro petito tandem locum datu-
ros esse, non consultum nobis videtur, nec etiam serenissimo fratri Dilectionis Vestrae
videbitur, tractatus hosce pro nunc abrumpi, imo consultius, ut et priusquam salvus
conductus in petita forma obtineatur, frater Dilectionis Vestrae Monasterium suos
ableget, maxime cum illi sub nomine sociorum et assistentium nostrorum omnimodam
securitatem habituri, nostri vero legati pro salvo conductu speciali prioribus nostris
petitis non minus constanter inhaesuri sint.
Ermahnung, weiterhin für die gemeinsame Sache zusammenzustehen.