Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter

14
Multi iam sunt dies, excellentissimi domini, quum me in secretum vocavit
15
dominus cardinalis Mazarinus et aperuit venisse in hanc urbem Iesuitam, ducis
16
Bavariae confessorem incognitum et alio habitu, qui domum marchionis de
17
Narmoustier se recipisset, marchio ille fuerat unus ex iis, qui Dutlingensi
18
clade capti sunt et Iesuitae opera ad se redimendum usus fuerat. Ei igitur soli
19
se patefecit Iesuita et rogavit, ut rem Mazarino detegeret et audientiam
20
secretam pro se postularet habere se literas ducis Bavariae ipsi reddendas.
21
Hoc ubi intellexerit Mazarinus, consilium cum regina, Aurelianensi et
22
Condaeo inivit, quid ageret, an Iesuitam admitteret nec ne. Iesuitam ad-
23
mitti visum. Literas ille ducis Bavariae Mazarino dedit, quae nihil aliud
24
erant quam literae fiduciae, quibus rogabat, ut omnis fides Iesuitae super
25
suis negotiis haberetur. Quae ipsi credita forent promere iussus Iesuita,
26
exposuit dominum suum reginam impense colere et magnam in prudentia
27
Mazarini spem habere, gratias agere, quod legati sui ad conventum Mona-
28
steriensem humanissime a legatis Gallicis excepti fuissent, dolere, quod se
29
Austriacis rebus adeo implicitum videret, cum sciat se regi Hispani palam
30
exosum et multa sint, quae de ipso Imperatore queratur, se proclivi aetate
31
vereri, ne post suam mortem liberi sui male habeantur, itaque velle ipsorum
32
rebus ante mortem consulere et Galliae amicitiam ipsis omni ope comparare.
33
Tandem per multas verborum flexus eo devoluta est eius oratio, ut suspen-
34
sionem armorum posceret, donec pax integra conciliari possit.

35
Omnia ad reginam et dictos principes detulit Mazarinus, ut inter ipsos con-
36
stitutum fuerat et postea Iesuitae reginae nomine respondit non eum fuisse
37
Bavaro animum post cladem, quam Gallis Dutlingae intulit, verum nunc

[p. 579] [scan. 611]


1
successibus nostris fractos eius spiritus. Si pacis amore duceretur, ut affir-
2
mabat, urgeret Imperatorem in conventu illo publico Monasteriensi et
3
officia sua omnia illuc conferret, nullis conditionibus seorsim a nobis actu-
4
ram esse Galliam. Quod ad suspensionem armorum attinet, si particularem
5
inter Galliam et se belli suspensionem intelligeret, rem esse ridiculam, si
6
publicam inter utrasque partes consulendos super ea re Suecos Galliam fac-
7
turam, quicquid nobis tam praeclaris sociis utile videretur.

8
Cum eo responso dimissus est Iesuita et urbe excedere iussus, sed postridie,
9
quam domum se recipisset, misit ad Mazarinum, qui diceret se novas a do-
10
mino suo literas accepisse post insignem nostram in Bohemia victoriam da-
11
tas et rogare, ut rursus ad colloquium admitteretur ea se allaturum, quae
12
Galliae displicere non possent. Sed tandem Monasterium omnia remissus est,
13
liberum fore Bavaro illic publice quaecunque vellet proferre. Ut candorem
14
suum magis mihi probaret Mazarinus, quas super eo negocio literas ad pleni-
15
potentiarios Gallicos scribebat, mihi legit, antequam obsignaret. Poteram
16
excellentiae vestrae pro sua prudentia prospicere, an aliquid occulti illic
17
agatur, ego sincere mecum egisse Mazarinum existimo, qui eius mentem
18
bene introspexisse videor …

Documents