Acta Pacis Westphalicae II C 4,1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 4, 1. Teil: 1647-1648 / Wilhelm Kohl unter Mitarbeit von Paul Nachtsheim
Allatae sunt ac nobis exhibitae paucos ante dies ordinario cum tabellario
Vestrae Dilectionis litterae Monachii datae 4./14. Septembris huius anni, pa-
riterque inclusum illis exemplar transmissi ab eadem ad campimareschallum
nostrum, Wrangelium, scripti de armistitii renunciatione . Ex quibus praeter
omnem expectationem intelligimus Dilectioni Vestrae placuisse, Ulmae retro
elapso 4./14. Martii inter nostrum et Gallicum campimareschallos Vestraeque
Dilectionis plenipotentiarios ad omnium nostrum, ut principalium ratificatio-
nem erectas, ab ipsamet Dilectione Vestra Wasserbergii 9./19. Martii adpro-
batas atque in partem executioni datas inducias repudiare atque abdicere,
praetendendo, se omnia in summam contrahantur primum easdem a nobis
nostrisque confoederatis esse quaesitas et Monasterii propositas, deinceps
vero a Vestra Dilectione ea spe promotas et peculiariter propterea acceptas, ut
exinde vel generale armistitium vel saltem constans et firma pax subsequen-
tur. Quare autem Vestra Dilectio experiretur tale armistitium particulare ean-
dem magis impedire quam adiuvare, nec aliter id receperit, quam reservata
obligatione, qua Vestra Dilectio Imperio Romano esset obstricta, idcirco ad
aliam resolutionem adprehendam esse adactam atque dictam armorum sus-
pensionem, quantum quidem coronam Sueciae attineret, renunciandam.
Deinde accusat Vestra Dilectio tam in suis ad nos litteris quam in addito re-
nuntiationis exemplari nostros ad pacis tractatum plenipotentiarios, tumet
campimareschallum nostrum, generalesque ac directores armorum nostrorum
in Germania, quasi dictum tractatum pacis ac conclusionem impedirent mul-
tasque circum se minas diffunderent atque exprobrationes, cumprimis in Di-
lectionem Vestram eiusque ditionem ac gentem, tum et quod nostri generales
contra tam pacis tractatus praeliminario quam dictum armistitium multa per-
petrassent, postulata vero pro militum satisfactione essent enormia, quodque
confederatae nostrae landgraviae Hassiae ratificatio non reddita fuisset, no-
stram vero campimareschallus noster diu detinuisset eo duntaxat fine, ut ho-
ste aliquando superior, deinceps Vestram Dilectionem eiusque terras gravius
infestaret, e contrario autem Vestra Dilectio multum delaudat suam diligen-
tiam suumque studium in provehendo pacis tractatu, inque procuranda nobis
ac regno Galliae, tum et aliis nostris in Imperio Romano foederatis, eximia
penitus et honorifica satisfactione, cum ipsi vicissim a nostris ad tractatum
commissariis probris sit occursum, ac praeterea Caesaris particulare armisti-
tium in Vestrae Dilectionis terrarum perniciem et ruinam oblatum, verum a
modo nominatis caesareis id non receptum. Prout haec aliaque eius generis
plura in dictis Dilectionis Vestrae litteris et scripto renunciatorio continentur
ac exprimuntur.
Sperassemus quidem, post sedata utrinque armistitio Ulmensi, depositaque
arma, nascituram nobis deinceps meliorem occasionem mutuae confidentiae
ac validioris cooperationis in provehendo universali hoc pacis tractatu, quam
primum armistitium illud particulare penitus foret ad excequutionem in om-
nibus suis punctis et articulis deductum; multoque minus potuissemus nobis
imaginari Vestram Dilectionem tam cito sine omni ratione ac causa dissessu-
ram a suis pactis, manuque et sigillo confirmatis induciis ad nos, nostros con-
foederatos et Vestram Dilectionem pertinentibus, tam etsi nostri ministri ab
una alteraque parte verbum aliquod imo factum commisissent in unius aut
alterius offensionem vel praeiudicium, quandoquidem istud omne opportuna
veraque accepta informatione facile potuisset resarciri.
Verum enim vero Dilectioni Vestrae contrarium allubuerit ac spretis quibus-
cunque factis pollicitationibus et assecurationibus per litteras, verba et minis-
tros tam apud universalem pacis tractatum coram nostris et foederatorum
nostrorum plenipotentiariis, quam nostrum campimareschallum, de saepeme-
morati Ulmensis armistitii fida constantique observatione. Nihilominus pla-
cuerit Dilectioni Vestrae illud deserere, et postquam mature riteque nostra
pervenisset receptaque esset ratihabitio, id renunciare atque reiicere. Satis
possumus utique exinde diiudicare Vestram Dilectionem temporis compen-
dium, non vero inducias quaesivisse ac propterea id Deo et orbi rectius sen-
tienti; necnon tempori committimus.
Quod alias spectat Vestrae Dilectionis obversas praetextus, vix aliter eos refu-
tare opus esset, quam Dilectionem Vestram ad ipsa manifesta pacta remit-
tendo. Quippe quae satis superque commonstrant et testificaretur armistitium
hoc inter nos nostrosque foederatos, imprimis coronam Galliae, ab una et
Vestram Dilectionem, eius domum atque dominum electorem Coloniensem,
si Eius Dilectioni illud ita placuisset, ab altera parte esse conclusum, ac prop-
terea non adversus nos solas et quidem non praemonitas nec auditas, eius
renunciationem fieri potuisse. Deinde dilucidis articulo primo et alibi passim
verbis itemque in Vestrae Dilectionis crebro nominata ratificatione decretum
et conventum est quietura inter nos arma de isthoc dato, non adiecta quapiam
conditione, quam cito generale armistitium aut pax universalis subsequi pos-
sent, verum eo usque et ad illum diem, quo dictum generale armistitium aut
pax universalis pertractata et conclusa foret. Quod autem mentio aliqua for-
tasse iniecta vel proiectum aliquod de generali armistitio a mediatoribus Mo-
nasterii factum sit, id suo locco [!] relinquimus, nec in eo sunt reprehendendi,
utpote qui omnia animos sedandi moderandique, necnon pro sua prudentia
negotium pacis promovendi. Verum nostros plenipotentiarios tale quid pro-
posuisse, id quidem confidimus de ministris nostris vix dici posse, cum hi
probe sciant eiusmodi generalia armistitia inter tot bellantium partes, aeque
difficulter ac pacem ipsam obtineri ac iniri solere. Nec illa tam pacem promo-
vere, quam occasiones aperire aliis machinis et pluribus incommodis, consi-
derantes insuper nos illuc eos haud quaquam instruxisse. Sed et Vestra Dilec-
tio ipsamet scribit, pactaque ipsa demonstrant, quod etsi tam Caesaris quam
Dilectionis Vestrae deputati fuerunt Ulmae praesentes, tamen generale armi-
stitium propter difficultates caesareis deputatis motas effectum assecutum sit
nullum ac Vestra nihilominus Dilectio ad particulare suum armistitium de-
scenderi, idque non modo cum reservatione suae erga Imperium Romanum
eiusque supremum ea obligationis et fidei verum etiam cum ea dicta obliga-
tionis moderatione ac temperamento, ut actui induciarum nihil inde praeiudi-
cii adtraheretur. Non disquiremus, quid fieri possit sine laesiones [!] istius
fidei, qua erga Imperium Romanum eiusque supremum caput Dilectio Vestra
tenetur, idque eadem ipsa optime diiudicabit, tanquam una ex primariis dicti
regni membris, et quae alias suam securitatem, ius et reputationem accurate
solet observare. Attamen nisi id Dilectionis Vestrae obligatio admisisset, fuis-
set utique rationi et honori magis consentaneum particulari tractatu abstinere,
ratificationem a sua parte denegare ac nostram haud recipere, multo minus
per primarios suos consiliarios et ministros nostrum campimareschallum,
postquam Caesar Dilectionis Vestrae officiales et milites abalienare conatus
esset, de constanti sua voluntate et amica intentione assecurare.
Nobis deinde et ad pacis tractatum plenipotentiariis, aliisque ministris no-
stris, non mediocrem Vestra Dilectio insert iniuriam ac si ipsi conclusionem
pacis impedirent et soli culpa tenerentur diuturna istius protractionis. Tum et
multa subindicat, indeque causam quaerit reiecti armistitii, quasi nostri mini-
stri continuationem belli multos in annos fomentarent. Quibus autem rationi-
bus talia in nos vel nostros ministros ad tractatum pacis aut armorum direc-
tionem deputatos iaciantur, illis equidem relinquimus iudicandum, qui ist-
haec norunt, inprimis vero iis qui ipsi interfuerunt rebus hisce agendi, estque
nobis aeque facile eadem negare ac Vestrae Dilectioni adserere.
Pro nobis tamen res ipsa loquitur nec aliter circa nostram nostrique regni
satisfactionem nos gessimus, quam ex praescripto rationis et aequitatis alio-
rumque interessatorum contentamento, necnon praeter haec omnia absque
Romani Imperii praeiudicio, atque adeo sicut cum ipsis caesareanis plenipo-
tentiariis de ea convenerimus. In causa evangelicorum et puncto gravaminum
nostri plenipotentiarii ex nostro iussu ac mandato ita sunt locuti ac ita sese
interposuerunt, tandemque rem pertractarunt, quemadmodum caesarei alii-
que pro catholicis ac suis adhaerentibus locuti sunt ac tractarunt. Idque op-
tima, qua fieri potuit, discretione, ut adeo si pars adversa pari zelo tractatum
fuisset persecuta nec concepta quadam spe, Martis faventiorem apparituram
aleam, tractatum intermisisset ac prolatasset, sed in eo sicuti nostri perrexis-
set, Vestraque Dilectio tanto quanto nos omnia ursisset conatu, hoc haud du-
bie tempore pax conclusa et adimpleta Vestraque Dilectio pariter cum aliis
interessatis iam solida certitudine ac securitate gavisa fuisset. Nunc vero,
quod aliud mandatum ex aula caesarea provenerit, deinde comes de Traut-
mansdorf discesserit ac rem in suspenso reliquerit, caeteri autem postea in se
parum istius curae susceperint ac cuncta differendo remorati sunt, id sane
nobis aut nostris ministris non potest a Vestra Dilectione vitio verti neque
vero ullam culpandis nobis potest Vestra Dilectio captare occasionem ex mi-
litiae nostrae postulatis.
Praeterquam enim, quod eius satisfactio sit rationi consentanea et in se ipsa
iusta, nihil adhuc amplius de illa pertractatum est atque conclusum quam ut
de eius quantitate quoddam duntaxat factum sit proiectum, quod nec Vestra
Dilectio ullo merito et ratione aestimare poterit insolens quandoquidem alii,
pro minori praestito servitio facile tantas intulere expensarum rationes, eas-
que solvi sibi fecerunt, nec tamen videri voluerunt hoc ipso tam enormiter
peccasse. Ac tam etsi designatio illa maior esset possetque enormis haberi,
quod tamen non est. Esset tamen nuda quaedam designatio ac primum pro-
iectum, quod sese ad aequitatem et moderationem reduci poteretur; quemad-
modum neque est admirandum quod in tam magno ac gravi necnon tot inter-
essatis obnoxio tractatu pacis arduus sit lentusque progressus. Et in statuum
quidem gravaminum compositione non potest nobis merito imputari si non
tam expedite ac velociter procedatur, sed hic atque illic remora iniiciatur;
quoniam optime Vestra Dilectio ipsa novit, quam saepe antehac fuerit agitata,
nec tamen potuerit complanari. Eodem modo neque nostrorum neque alio-
rum plenipotentiariorum discursus allegari poterunt pro iustis erecti armistitii
disiiciendi causis, etiamsi aliquando ut in talibus evenire casibus solet, durio-
res nonnihil visi fuerint, multo minus pro dedecore et ludibrio accipiendum,
si unius aut alterius plenipotentiarii in domini sui praeeminentiam quaepiam
sollicitaverint, quemadmodum et nos, si a nostra parte omnia vellemus ad
vivum revocare, multa possemus reperire, de quibus conqueri nobis liceret.
Verum, quia exitus tractatus monstret, necesse sit quae utilitas quaeve reputa-
tio sit subsecutura, est sane haec res praetextus quidam longe quaesitus, ad
infringendam tam bene ac solenniter pactam armorum suspensionem.
Deinde quod Dilectio Vestra causas quaerit ex generalis nostri Königsmarckii
actionibus in Westphalia ceu tractatibus praeliminaribus ac hisce quoque in-
duciis adversarentur, non equidem cernere possumus quibus illuc rationibus
Vestra Dilectio perveniat. Nam cum noluerit dominus elector Coloniensis ar-
mistitium hoc ratihabere
Dilectionem inde eximere. Praeterea generalis nostri Königsmarckii actiones
militares primario directae erant contra Franciscum Wilhelmum episcopum
Osnabruggensem
nos quietae possessionis et neutralitatis sese continuisset, ast quandoquidem
multum incommodi ac hostilitatis omnibus hisce armis ex castellis atque ur-
bibus a se insessis contra nostra in vicinia collocata praesidia tumet alias iter
facientes. Imo etiam illos qui ad pacis tractatum fuere assecurati, exercuerat,
nec ullius admonitio, multo minus praeliminaris tractatus respectus quid-
quam apud illum valuerit, idcirco coactus est noster generalis, securitati no-
strae prospicere atque consulere contra illum, qui alias nullius adhortationem
et monita vel etiam pacta conventa observaret.
Dominae autem landgraviae Dilectionis ratificatio an aut quamobrem non fu-
erit exhibita, haud possumus nos super eo declarare, cum res sit quae nostram
quidem concernant foederatam. Attamen liberum etiam statum Romani Im-
perii existentem, non interim dubitans, quin si id factum non sit Eius Dilectio
graves eius causas habuerit, quas proprio Dilectionis Eius responso volumus
reservatas .
Demum quod nostri ad pacis tractatum plenipotentiarii caesareis particulare
armistitium obtulerint eo fine ut Vestram Dilectionem eiusque terras eo for-
tius deinceps invaderent, persequerentur ac desolarent, non possumus de illis
suspicari quandoquidem nullum a nobis unquam ad id faciendum consecuti
sunt mandatum, nec ullam invenire possumus rationem, cur arma nostra ab
Imperatore Romano in Vestram Dilectionem deflecteremus, inprimis nunc
postquam Vestra Dilectio nobis cum nostrisque foederatis armistitium ac
amicitiam iniisset. Ubi etiam Deus immortalis aliquando bellum hoc diutur-
num gravissimumque cum Caesare Romano esset optata pace conclusurus,
possetque illic res amica compositione pacari, haud scimus unde Vestra Di-
lectio tam hostiles cogitationes de nobis aut nostris ministris concipere potu-
erit.
Invenientur praeter haec fortasse plura in scripto Dilectionis Vestrae renunci-
atorio contracta ad iustificanda conversa eius arma. Verum quemadmodum
primaria hic momenta iam tacta sunt, ita Dilectioni Vestrae prolixiori scripto
nolumus aliquam molestiam creare, haud dubitantes, quin Vestra Dilectio
hinc sit collectura ac iudicatura, nos ad hanc novam, inopinatam et subitam
rupturam institutam contra omnem meliorem assecurationem et confiden-
tiam causam praebuisse penitus nullam, sed nos e contrario potius nostros
ministros tam bello quam tractatui deputatos severissime obstrinxisse et ius-
sisse, ut cum Vestra Dilectione, eiusque domo et terris necnon domino elec-
tore Coloniensi, si id recepisset, initum armistitium fideliter ac serio observa-
rent et exquerentur, nec ullo modo permitterent, ut contra illud quidquam
committeretur, sperantes hoc gradum fore quendam ad sopiendum bellum
hoc arduum penitus atque diuturnum.
Verum quod aliter evenerit, quodque Vestra Dilectio primum ipsa armisti-
tium quaesierit, per hoc elapsa hiieme ditionem suam ac subditos salvarit, nos
aliosque nostros foederatos assecurarit pactis et pollicitationibus, inviolabili-
ter omnia iri custoditum et tamen iam contra omnem meliorem expectatio-
nem recesserit, hoc Deo temporique committimus pro cautela illud deinceps
usurpaturae.