Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
85. Ehrenbezeigungen der Stadtwache
85
DH, Adami II fol. 210’.
Quoties legatorum aliquis domum senatoriam transibat, dispositi ordine suo
milites stationarii fere triginta expectabant transeuntem, quod etiam ad
portas civitatum faciebant Monasterii et Osnabrugae.
Sub initium quoque congressus, quoties transirent Caesareani, tympana
pulsabant milites Monasterii, quod non faciebant Gallis aut Hispanis. Postea
vero, ne quid in praesidio appareret partialitatis, a mediatoribus admoniti
id intermisere.