Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
70. Zur Frage der Bezeichnung der protestantischen Stände
70
DH, Adami II fol. 199’.
Cum in quadam conventione legatorum protestantes status a nonnemine
vocarentur acatholici, surrexerunt mox omnes protestantium legati, et velut
in publicis congressibus inusitato isti termino ac imprimis odioso contra-
dixerunt . Vocari enim volunt aut evangelici, aut Augustanae confessionis
asseclae.
Tametsi porro in omnibus actis imperii eiusque constitutionibus, recessibus
ac scriptis, seu imperii nomine communi, seu catholicorum proprio
editis, summo semper studio cautum fuerit, ne dicti protestantes evangeli-
corum nomine compellarentur; hoc tamen praedicatum in epistola quadam
responsoria ipsis tributum fuit ab electore Moguntino. Cuius rei ergo varia
audivi murmura. Erant tamen, qui scriptoris incuriae istum tribuerent
errorem. Finis anni 1648.