Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
67. Der savoyische Bevollmächtigte Bellezia. Seine Abberufung
67
DH, Adami II fol. 174a.
Priusquam orator Sabaudiae Monasterium intraret, praemittebatur N. Belle-
tia , ut apud mediatores et legatos alios praepararet, quae ad illius tractamen-
tum spectarent. Obtinuitque a nuncio obviam mitti rhedam titulumque
excellentiae tribui, si eum Caesarei, regii et electorales tribuerent.
Idem Belletia egit cum nuncio de concordando duce suo cum Venetis, nun-
cius cum Contareno. Hic scripsit Venetias responditque postea, se non pu-
tare locum esse conciliationi, nisi dux Sabaudiae dimittat assumptum titulum
regis Cypri et excuset factum suum circa oratorem Venetum ex aula sua di-
missum ac deinde prior legatum Venetias destinet. Itaque res ea in pristino
dissidii statu permansit.
Belletia quoque, quia aditum familiarem apud Hispanos habuerat, suspi-
cionem oratori movit, ne sibi honorem negotiationis arrogaret, cum prae-
cipue a B … ministro ducissae dependeret. Igitur authore Serviente per
cardinalem Mazarini factum est, ut specie honoris revocaretur, mittendus in
Poloniam ad gratulandum regi de nuptiis. Factum et successit Belletiae co-
mes Nomius.