Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
59. Schwierigkeit französisch-spanischer Beziehungen
59
DH, Adami II fol. 182.
Inter comitem Penneranda et ducem Longevillaeum ob titulum alteze,
quem huic ille negabat, visitationes non intercessere. Et licet urgerent ali-
quando mediatores, ut saltem extra urbem, velut ex improviso sibi occur-
rentes atque velut aliud agendo, duo isti plenipotentiarii de negotiis pacis
confabularentur: ea tamen res nunquam sortiri effectum potuit. Saviedra
tamen et Brunus cum Avauxio et Servien saepius congressi sunt immediate,
cum pari titulatura excellentiae similibusque cerimoniis.
Avauxius quadam vice solus existens Monasterii (Longeville enim Osna-
brugam , Servien in Hollandiam abierat) expetiit privatam conferentiam
cum Bruno inter eos in horto cappucinorum instituendam. Verum convenire
de modo non potuere, quo illaesa servaretur primariatus praerogativa ab
utroque praetensa. Et quamvis dominus d’Avaux obiiceret se in legatione
Gallica secundum esse, qui ante se haberet solum ducem de Longeville,
Brunum vero in legatione Hispanica plures ante se habere: noluit tamen hic
illius obiectioni deferre.
Cum porro eiusmodi conferentiae per sesquiannum essent intermissae et
nihilominus crederentur utiliter resumendae, urserunt easdem resumi me-
diatores et alii, qui post conclusam pacem imperii optassent eandem quo-
que inter utramque coronam catholicam iniri. Consentiunt eorum pleni-
potentiarii Servien ac Brunus (qui soli superstites erant Monasterii), sed
mox occurrit dubium, uter alterum prius accedere deberet? Tandem, cum
appareret, quod Servien Bruno adfuisset ultimus, assensit hic illum accedere
primus, dummodo praecederet salutatio facta per aliquem de familia et iussu
Servien. Prout factum est 31. Octobris 1648.