Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
42. Zwischenfall bei einem Bankett des Bischofs von Osnabrück 1649 Februar 14
42
1649 Februar 14
DH, Adami II fol. 231.
Invitaverat ad solemnes epulas episcopus Osnabrugensis
praelatos ecclesiae cathedralis Monasteriensis, consules et senatores non-
nullos urbis. Inter legatos erat Sabaudus comes Nomius cum filio suo. Bibe-
bantur pro Germanorum usu et more sanitates, inter alias domus Austriacae.
Hanc Sabaudus comes parens delibabat absque contradictione aut cuncta-
tione . Cum vero eadem per alios derivaretur consequenter ad filium, re-
nuit ille bibere, dicens esse hoc contra confoederationem cum Gallis. Quod
profecto haud magnae considerationis factum interpretabantur alii: quando-
quidem iam tunc inter Caesarem et Gallos subscriptione firmata pax fuisset
ideoque neque pater hac in re, neque alii vicissim in bibenda Sabaudiae ducis
sanitate difficultatem fecissent, ne ipse quidem Austriaci principis Leopoldi
Wilhelmi legatus ibidem praesens.