Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
34. Abreise des Grafen Trauttmansdorff 1647 Mai 24 / Juli 16
34
1647 Mai 24 / Juli 16
DH, Adami II fol. 219.
Comiti Trautmansdorfio mediatores pro reditu ex Westphalia ad Caesarem
procurarant salvos conductus sive passaportos, quos ipse pridem, ut
procurarent, poposcerat. Eos dum exhiberent comiti, contestantur ex-
presse , quod hac opera sua nequaquam vellent promovere abitum illius,
prout nec possent abiturientem detinere; sed, quod requisiti duntaxat
pro officio suo illos procurassent; caeterum libertati comitis et prudenti
ipsius iudicio relinquentes, utrum nunc sit ille tractatuum status, qui abire
eum permitteret. Itaque nuncius Apostolicus literas securitatis non tam
porrexit, quam ostendit comiti, ut eas ipse acciperet motu proprio, quod
fecit. 24. Maii 1647.
Abituro in Austriam Trautmansdorffio legati statuum per solemnem
deputationem gratias agunt pro habitis in pacificationis negotio laboribus.
Cum vero catholicis visus fuisset nimia facilitate condescendere protestan-
tibus , his vero vicissim illa eius agendi ratio esset accepta, optabant hi
quidem diuturniorem eius mansionem, illi econtra abitum non gravate
ferebant. Cumque proinde Moguntinensis in deputatione primus ita suum
instituisset sermonem nomine aliorum, ut foelicitatem itineris potius
precaretur, quam pro mansione rogaret, offendit hoc summopere pro-
testantes . 11. Julii.
Eo die, quo abire Munsterio Trautmansdorffius statuerat, Sueci ab eo
designari sibi horam exposcunt pro accessu et alloquio. Respondet Traut-
mansdorffius : si quidem Sueci, prout certam spem fecissent, concludere
vellent, paratum se esse ad manendum eo die, eosque hora … admittere.
Sin autem longiore tractatu agere vellent, posse idipsum fieri cum comite
de Lamberg hora opportuna. Itaque Sueci ad hunc mittentes comitem,
horam sibi pro alloquio dari postulant, quae et mox designatur. Interea
Galli de responso Trautmansdorfii informati sina mora Suecos instruunt,
non posse absque illorum ignominia fieri, ut ab uno ad alium plenipoten-
tiarium sese remitti patiantur. Appraehendunt rem Sueci et apud Lam-
bergum excusant, quod propter incidentes ea hora occupationes venire
ad domum illius non possint. Quamvis igitur ea vice postulasset ordinis
ratio, ut in aedibus Caesareanorum convenirent Sueci; passus tamen est
Trautmansdorfius ad interpositionem quorundam ex protestantibus atque
ad maturandum tractatum, quod conventio fieret in loco tertio, videlicet
in aedibus Brandeburgicorum. 16. Julii 1647.