Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
30. Paßschwierigkeiten der Herzogin von Longueville. Die Gräfin Servien [1647 Januar/März]
30
[1647 Januar/März]
DH, Adami II fol. 182.
Cum ducissa Longevillaea abitum meditaretur ex Westphalia in Gallias,
salvus conductus pro ea expetitus fuit a gubernatore Belgii Don Castel
Rodrigo, cuius vigore per Belgii provincias Hispano fideles transire posset.
Verum is denegatus fuit a gubernatore ac nunciatum ducissae, quod per
Lotharingos aut Batavos transire absque impedimento posset. Diceba-
turque consilium regium Brabantiae in memoriam revocasse transitum
nuper Margaritae reginae Galliarum, quae pro duce Alenzonio nescio
quas tricas movisset, necnon designatae reginae Poloniae, cum qua novis-
sime veniens episcopus d’Oranges tentasset suis colloquiis ac discursibus
Belgas excitare ad defectionem. Mediatores tamen postea obtinuerunt
salvum conductum opera comitis Pennerandae, qui etiam dixisse fuit
auditus: Imputet sibi dux moram, mei enim salvi conductus aeque boni
fuissent ac Bruxellenses, et ego rogatus subito dedissem illos. Interim
salvus conductus Hispanicus, quod cum difficultate datus esset, non ad-
modum gratanter a Gallis fuit acceptatus.
Egressa Monasterium ducissa tum a duce, tum comitatu plenipotentia-
riorum Gallicorum caeterorum honorata fuit .
Comitissa quoque Servien e Westphalia in Gallias regressa non solum a
comite marito, sed etiam a duce Longevillaeo et Avauxio deducta fuit.
31. Augusti 1646.