Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
17. Prozession in Münster 1645 Februar 12

21
17

22

Prozession in Münster


23
1645 Februar 12

24
DH, Adami II fol. 161’.

25
In habita solemni processione nuncius Apostolicus venerabile sacramentum
26
deportavit ex aede cathedrali ad ecclesiam Franciscanorum conventualium,
27
ubi habebat suum domicilium, ad quod etiam ex ipso templo mox rediit
28
processionem deinde non comitatus. Receptum ab ipso venerabile depor-
29
tavit per reliquum processionis dominus suffraganeus Monasteriensis et
30
alii successive praelati usque ad ecclesiam S. Lamberti; demum episcopus
31
Osnabrugensis (qui in dicta S. Lamberti ecclesia pontificalibus indutus
32
expectabat, quod corporis dispositio non pateretur illum totam processio-
33
nem comitari) usque ad ecclesiam cathedralem.

34
Ordo processionis hic fuit, ut ipsum venerabile praecederent immediate
35
ephebi Gallorum et Veneti legatorum, sine chlamydibus, gladiati et faces
36
tenentes in manibus. Utrimque vero ipsum baldachinum stiparent ephebi
37
episcopales, non gladiati, facibus similiter candidis venerabile sacramentum
38
illustrantes. Sacramentum sequebantur dominus d’Avaux et ad dextram

[p. 294] [scan. 318]


1
eius dominus Servien, ad sinistram dominus Contarenus

24
Contarini äußerte bei einer dieser Prozessionen, die mitunter drei Stunden dauerten, zu seinem
25
Kollegen d’Avaux, der sie nach dem Zeugnis seines Gesandtschaftspredigers Ogier avec une pa-
26
tience germanique ertrug: Questi Tedeschi non sanno fare breve cosa! ( Ogier S. 71).
27
Über eine ungewöhnliche Geißlerprozession der münsterschen Kapuziner in der Karwoche 1645
28
Ebenda S. 113.
. In choro eccle-
2
siae cathedralis tres hi coniuncti stabant suo ordine. Episcopus vero depo-
3
sitis ad altare vestibus sacris, salutatisque per nobilem quendam aulicum
4
suum legatis, domum concessit, altercationis cum Veneto vitandae gratia;
5
qui dixisse fertur (ut postea compertum fuit) se noluisse cedere episcopo
6
tanquam electorali legato, si ipse in choro sedem figere voluisset. Quemad-
7
modum et ipse Contarenus eiusdem vitandae contentionis causa processioni
8
interfuturus non erat, nisi episcopus venerabile sacramentum deportasset.

Documents