Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
11. Dankmesse anläßlich der Papstwahl Innozenz’ X 1644 Oktober 9

18
11

19

Dankmesse anläßlich der Papstwahl Innozenz’ X.


20
1644 Oktober 9

21
DH, Adami II fol. 155.

22
Magna etiam solemnitate in eadem aede cathedrali per episcopum suffraga-
23
neum Monasteriensem cantata missa Deo actae sunt gratiae pro vocatione
24
Innocentii Papae X ad sedis Apostolicae gubernacula. Nec minor tunc fuit in
25
populo laetitia, quando explosis ad munimenta maioribus tormentis, dum
26
in ecclesia cantaretur Te Deum laudamus, omnibus circum populis evan-
27
gelium hoc innotuit.

28
Solemnitati gratiarum actionis et missae per suffraganeum decantatae inter-
29
fuerunt Caesareani. Et Hispani subito advolantes locum capiunt immediate
30
post Caesareanos. Unde Galli emanserunt. Hi itaque mox finito sacro querun-
31
tur apud nuncium, quod illis notam non fecisset instituendam hanc solem-

[p. 289] [scan. 313]


1
nitatem , prout et apud Papam immediate essent facturi addebantque, quod, si
2
maturius ipsis innotuisset Hispanorum praesentia, illos ad cedendum vi
3
compulsuri fuissent. Verum nuncius nemini ex legatis notificaverat solem-
4
nitatem , sed de ea tantum, velut authoritate nuncii instituenda, rumorem
5
fecerat suffraganeus

30
Dr. Johannes Nikolaus Claessens, Titularbischof von Akkon und Dechant von St. Liudgeri zu
31
Münster; er resignierte 1647.
.

Dokumente