Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
2. Der Nuntius Macchiavelli widerstrebt der Verlegung des Kongresses 1641 August
2
1641 August
DH, Adami II fol. 149.
Cum esset visum foederatis coronis Galliae et Sueciae pro Colonia et Lu-
beca deligere Monasterium et Osnabrugum velut loca tractatuum, placuit
hoc ipsum quoque Caesari et statibus imperii Ratisbonae congregatis, et
mox transcribuntur salvi conductus. Eos pontificius legatus Machiavelli
Parisios destinare sub involucro literarum suarum (ut facere consuetum
erat) detrectavit ideo, quod cum Pontifice de ista locorum mutatione nihil
fuisset communicatum, nec expresse constaret, utrum sua sanctitas vel etiam
alii, quorum intererat, in illam suum essent daturi consensum.