Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
197. Stadt Münster an Friedensvermittler Münster 1647 Juli 24

11
197

12

Stadt Münster an Friedensvermittler


13
Münster 1647 Juli 24

14
Ausfertigung: Chig. Q II 52 fol. 115. Druck: Fl. Tourtual , Urkunden S. 336. – Ein
15
Konzept ist im städt. Archiv Münster nicht auffindbar.

16
Sicherung der Neutralität.

17
Reverendissimi, illustrissimi ac excellentissimi domini legati ac mediatores
18
dignissimi!

19
Reverendissimis ac illustrissimis excellentiis vestris uti gloriosis huius
20
conventus mediatoribus apprime notum est, qualiter huic loco ac civitati,
21
tanto conventui destinatae in praeliminari tractatu, non solum pro omni
22
securitate, sed et debitis ac requisitis necessitatibus cautum ac provisum
23
fuerit.

24
Quando vero nunc iisdem quoque incognitum esse non potest, qualiter
25
dicto huic praeliminari tractatui contraveniendo graves hinc inde bellorum
26
tumultus in propinquo exurgant, dioecesim hanc premant ac vicina loca
27
plerumque devastent, ex quo non nobis solum, sed et celeberrimo conventui
28
maxima imminent incommoda, hinc reverendissimas ac illustrissimas excel-
29
lentias vestras urgente necessitate humillime implorare cogimur, ut pro
30
maxima sua auctoritate convenientibus locis et praecipue apud regis christia-
31
nissimi necnon coronae Sueciae et lantgraviae Hassiae excellentissimos
32
dominos legatos negocium hoc eo dirigere ac promovere dignentur, qua-
33
tenus
  • [p. 199] [scan. 223]


    1
    1. cessantibus ad duo minimum milliaria in circuitu huius civitatis infesta-
    2
    tionibus ac depraedationibus liber passim ad hanc urbem accessus et
    3
    recessus integerque commerciorum usus vigore praeliminarium trac-
    4
    tatuum praestetur,

  • 5
    2. ut dominorum legatorum officiales, ministri ac servitores, quibus in
    6
    aula suorum dominorum locus habitationis non relinquitur, qualitatem
    7
    suam signo aut testimonio aliquo demonstrare obligentur,

  • 8
    3. ut nullis omnino militibus aut eorum cohortibus, quocunque tandem
    9
    nomine, titulo aut praetextu gaudent vel utantur, ingressus in hanc
    10
    urbem permittatur.

11
Deinde reverendissimis ac illustrissimis excellentiis vestris humillime
12
exponimus ac sancte contestamur, sparsum ante aliquot dies rumorem super
13
explosis tormentis vulgi commentum esse nec unquam verificari posse, id
14
quod excellentissimis dominis legatis ac plenipotentiariis Gallicis, Suecicis
15
ac Hassicis debite notificari et in praemissis nobis gratiose favere humillime
16
petimus, easdem divinae protectioni sedule commendantes. Datae sub
17
sigillo civitatis secreto, die 24. mensis Iulii anno 1647.

18
Reverendissimarum ac illustrissimarum excellentiarum vestrarum

19
humillimi servitores
20
consules ac senatus civitatis Monasteriensis.

Documents