Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
114. Stadt Münster an d’Avaux Münster [1645]
114
Münster [1645]
Abschrift: A XIV 126a. Kanzleivermerk: Tractatus pacis, in specie pro Sendisches gogericht
intercessionales anno 1645.
Verwendung für das städtische Gogericht Senden.
Excellentissime et illustrissime domine legate, gratiose domine comes!
Post oblationem devotissimorum nostrorum obsequiorum ac officiorum ex
necessitate nobis occurrente praetermittere non possumus, quin eius illu-
strissimam excellentiam interpellaremus, offerentes cum hoc quam obsequio-
sissime supplicationem praesentibus adiunctam a paganis et parochianis non
procul ab hac civitate subiectis nostrae iurisdictioni et patrocinio cum hoc
additamento, quod pagus et parochia, in qua homines isti commorantur,
appelletur Senden. Nec dubium est, quin illustrissimae excellentiae vestrae
quibuscunque humillimis officiis et realibus gratiarum actionibus se sub-
dent , si modo iuvari queant, prout nos ac ipsi plane confidimus auctoritate
illustrissimae excellentiae vestrae, quae loco christianissimi et potentissimi
Galliarum regis, clementissimi nostri domini, et absque eo per se valet,
plurimum in ea re posse; unde etiam est, quod nos intercessionem pro illis
interponere cupientes ad illustrissimam excellentiam vestram confugiendum
duximus, petentes obnixissime, ut nostrae humillimae intercessioni non so-
lum locum dare, sed etiam illorum votis patrocinium praestare apud Hassi-
cos militum regentes dignetur.
Illustrissimam excellentiam vestram simul Deo optimo ter maximo fidelissi-
me commendantes
vestrae illustrissimae excellentiae
devotissimi consules et senatus Monasteriensis.
Adresse: Illustrissimo et excellentissimo domino, domino Claudio de Mes-
mes , comiti d’Avoux, potentissimi et christianissimi Galliarum regis, do-
mini nostri, clementissimo dignissimo legato et plenipotentiario.