Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
1646 VIII 26

15
1646 VIII 26
Sonntag Dominica 26. huius Venetus dominum comitem
16
Trautmansdorf conuenit multisque exposuit, quod d’Auausius promittat
17
habita declaratione super Philipsburg omnes se conditiones velle implere a
18
nobis propositas. Videatur folium insertum

42
Das Folgende bis Zeile 41 procuretur ist auf einem nicht foliierten Blatt dem Diarium beigelegt.
:

19
Dominica 26. Augusti fuit orator Venetus cum domino comite Trautmans-
20
dorfio referens secum locutum esse plenipotentiarium Gallicum comitem
21
d’Auaux et quoad ducem Lotharingiae protestatum, quod ratione ipsius
22
restitutionis nihil habeant in mandatis, itaque delusorie se cum Caesareanis
23
acturos, si de ipsius caussa in tractationem se descendere velle promitterent.
24
Pariter quantum ad caussam Catalanensem attineret, Galliam optime cognos-
25
cere , quod istam prouinciam sibi asserere nequeat atque idcirco hoc tantum
26
quaeri, ut cum honore et reputatione isto se negocio extricari possent, idque
27
futurum primo aut secundo anno, modo rex catholicus inducias ad aliquot
28
tempus Gallis honorificum concedat.

29
Cum igitur res ita se habeat, Auausium pro medio conuentionis proponere,
30
quod nos Caesareani quidem ex parte nostra iuxta ordinem a nobis prae-
31
scriptum omnia et simul etiam concessionem Philippsburgi iuxta ordinem
32
et conditiones iam a nobis designatas proponere debeamus, articulo tamen
33
singulari inserto, quo diceremus, cum Galli ratione ducis Lotharingiae suffi-
34
cienter instructi non sint nec etiam Caesareani absque hoc et rege catholico
35
pacem concludere velint, quod reliqua omnia inter nos ultro citroque dicta,
36
quatenus in parte Caesaris domusque Austriacae sita sint, ita demum rata
37
ac firma manere debeant, si de his quoque postea superuenientibus novis
38
mandatis conuentum fuerit. Interea temporis Gallos obligatos fore, ut statim
39
Turrenio scribant, ne rem ad casum praelii deduci patiatur. Mox etiam ituros
40
Osnabrugas ad Suecos et cum illis pariter acturos, ut ulterius non progre-
41
diantur sicque armistitium generale per Imperatorem procuretur.

[p. 694] [scan. 742]


1
Quae res dominum comitem mouit, ut iuberet confici scripturam nostra om-
2
nia finaliter comprehendentem, qualis apud acta est [ 1404 ]. Sed re postea cum
3
domino comite Peneranda communicata auditisque illius rationibus et consilio
4
confecta est alia tantum hypothetica et conditionalis quoad ea, quae Galli cum
5
Suecis et protestantibus effectum danda in se receperunt, si nimirum ea omnia
6
prius obtinuissent, tunc et consensum ratione Philipsburg praestitum iri
7
[ 1405 ].

Documents