Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
1645 VIII 21

27
1645 VIII 21
Montag

41
27 Lunae] am Rande: Mediatores de modo consultandi, cur properandum.
Lunae 21. huius conuenerunt nos domini mediato-
28
res percunctatum, an nondum etiam cum statibus de modo consultandi trans-
29
actum esset. Sibi enim videri vehementer Caesaris interesse, ut quam fieri
30
posset celerrime ad negocii capitalis tractationem descenderetur, ita quidem,
31
ut, antequam in hyberna distribuerentur exercitus, quaedam pacificationis
32
capitula componi possent; ni enim hoc fieret, subverendum esse omnem
33
posthac operam frustra insumptam iri, cum probabile sit atque adeo ipsa
34
hactenus docuerit experientia Gallos eorumque faederatos, postquam milites
35
in hyberna subduxissent atque de tributis imperandis futurisque bellicis
36
expeditionibus consilia cepissent, executionem horum omnium potius quam
37
pacis tractamenta spectare solere, quod tanta ac tot virium suarum impendia
38
frustra collocari nollent.

[p. 417] [scan. 465]


1
Respondimus gratias agendo pro sollicitudine et cura. Nobis quoque tantam
2
moram statuumque tergiuersationem admodum molestam esse, sperare ta-
3
rnen in crastinum et ab Osnabruggensibus et ab aula Caesaris certiora res-
4
ponsa , quibus deinde facilius rem expedire nos posse confidamus.

Documents