Acta Pacis Westphalicae II C 4,1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 4, 1. Teil: 1647-1648 / Wilhelm Kohl unter Mitarbeit von Paul Nachtsheim
133. Die schwedischen an die französischen Gesandten Osnabrück 1648 Januar 31/Februar 10
–/ 133 /–
Osnabrück 1648 Januar 31/Februar 10
Kopie: DG 12 fol. 177–177’ (Beilage C zu Nr. 132).
Geringe Friedensneigung der Kaiserlichen nach fünfjährigen Verhandlungen und deren Absicht,
die mit Trauttmansdorff bereits verabredeten Sachen umzustoßen. Bitte um Abfassung einer ge-
meinsamen französisch-schwedischen Erklärung, von diesen Abmachungen nicht abgehen zu wol-
len .
Quintus iam annus agitur, ex quo pax Osnabrugensis tractatur, dubio quidem
eventu, paulo tamen maiori spe conclusionis hucusque quam metu rupturae.
Nudius tertius autem caesareani in articulis amnestiae et gravaminum eius-
modi declarationem pro ultima nobis exhiberunt , unde liquido colligere licet
eos magis ad continuandum bellum quam ad honestam et securam pacem
propendere. Praecipua enim capita eorum, quae inter nos et Trautmansdorf-
fium cum collegis suis non modo semel conventa, sed et saepius relecta mu-
tuoque consensu approbata sunt, plane revocant et convellunt. Adeo ut si
eiusmodo pax obtrudi deberet protestantibus tarn eorum affectiones quam
propriae fidei dispendium nunc et in futurum certo certius passura videantur
regna foederata, deliberavimus de re tota cum praecipuis eorum mutuoque
tandem id cepimus consilii, ut ad Excellentias Vestras scriberemus, eas obtes-
tando , ut remisso domino de La Cour et publico ad nos scripto cathegorice
declarare velint, se nobiscum constanter eas velle pacis conditiones, quae cum
domino Trautmansdorffio suisque collegis tarn de satisfactione regnorum
quam rebus Imperii conventae sunt, inconcussas manutenere. Praecipue ca-
tholicorum eo propendent, sed minorum votis superati, se solos rei obtinen-
dae non sufficere queruntur. Quod si intellexerint Galliam cum Suecia et pro-
testantibus in ea sententia unanimiter firmiterque persistere, sua quoque suf-
fragia eo collaturos spes est. Quod si agitur Excellentiis Vestris placuerit con-
silium (sicuti non displicitarum et nos et status protestantes speramus ipsius-
que negocii momenta postulare videntur) optima fecerint, si absque mora no-
bis in eum sensum responderint, cum neque nos cum caesareanis neque pro-
testantes cum catholicis usquam progredi poterimus, antequam de Excellenti-
arum Vestrarum declaratione certiores reddamur.