Acta Pacis Westphalicae II C 3 : Die schwedischen Korrespondenzen, Band 3: 1646 - 1647 / Gottfried Lorenz
330. Salvius an d’Avaux Osnabrück 1647 September 23/Oktober 3
–/ 330 /–
Osnabrück 1647 September 23/Oktober 3
Konzept: Salvius Slg. vol. 6, E 5258.
Schwedisch-französische Differenzen.
Duas Excellentia Vestra nuper ad me dedit literas earum authographum
Serenissimae Reginae dominae meae transmissi. Volui prius respondere
humanitati Vestrae sed partim expectatio iudicii regii partim destinatum
iter Monasteriense responsum huiusque distulere, iam quia certo nunciatur
venturos huc deputatos catholicorum, eoque iter meum aliquantisper dila-
tum iri videatur. Haec interim cum ea communicanda duxi. Primo quidem
quod sicut omnia Davausiana ita dictae quoque literae Regiae Maiestati
gratissimae fuerant tam ob promissum in iis integrum aestivi termini sub-
sidium quam ob protracti tractatus incusationem profligatam caeteraque
benevoli affectus Memmiani documenta. Subsidii aestivi media fere pars
iam soluta est Hamburgi. Alteram et quod restat expectamus quotidie.
Multum iam debet Sacra Regina Excellentiae Vestrae debitura plurimum si
auctoritate qua pollet subsidiorum augmentum promovere vellet. Sub-
traxit nobis arma sua Gallia promisit quoque Bavarum in fide mansurum.
Utrumque multum nocuit rebus Suedicis. Prognostica nostra de fide Bavari
iam probat eventus. Inducias obtinuit ut viribus recollectis potentius nos
adoriretur. Galliam demulcet solitis artibus ut complicatis in sinum manibus
tranquilla spectet excidium Suedorum futura post ipsa hostium praeda.
Interim ipse Memmingam obsidet ex imperatorem novis supplementis
obfirmat. Nisi eiusmodi malis remedium adferatur periere foederis nostri
munimenta. Per integras octo septimanas nuper Monasterii haesimus ut
pax mutuo stabiliretur. Impedimenta obiecta novit Excellentia Vestra.
Quod si urgemus ut evangelica religio in ea loca ubi ante annum 1618 viguit
restituatur nihil aequitati adversum omnia foederi Suedo Gallico conformia
postulamus. At status catholici cum religionem nostram e regno Bohemiae,
ex electoratu Palatino, ex archiducatu Austriae, e pluribus ducatibus haere-
ditariis , e marchionatu Moraviae et Badensi, ex agro Solisbacensi expulerint,
exterminarint, vociferantur tamen a nobis bellum inferri catholicae religioni?
prorsus ut lupus in apologo agnum incusavit quasi flumine observo ipsi
aquam turbasset. Sed quemadmodum non dubitamus quin si bellum dura-
vit vindicem Dei dexteram experiantur, ita Deum oramus ut nescientibus
quid agunt calumnias istas condonet mentemque inspiret meliorem. Quia
vero multis verisimile videtur si deputati Monasterienses huc venturi rationi
et aequitati locum dederint inter nos de instrumento pacis usque ad sub-
scriptionem conventum iri; eoque facto nos Monasterium venturos ut cum
bono Deo et lagatione vestra negotio toti finem imponamus, idcirco bene
fecerit Excellentia Vestra, si suo interim loco cum dominis collegis cuncta
ad eum scopum disposuerit. Quam hisce optime valere et prospere rem
agere ex animo voveo.