Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
143. Joh. Oxenstierna an d’Avaux Minden 1644 März 18/28

23
143

24

Joh. Oxenstierna an d’Avaux


25
Minden 1644 März 18/28

26
Ausf.: AE , Corresp. pol. , Allem. vol. 26, 113–114’

27
Zur Begrüßung u. über eigene Anreise nach Osnabrück.

28
Gratias ago excellentiae vestrae pro matura notificatione et ei plurimum
29
gratulor de felici suo adventu in urbem Monasteriensem. Haec praesentia
30
vestra multum faciet ad iam diu desiderati tractatus universalis inchoa-
31
tionem . Quo potissimum modo apud quosdam principes et status Germaniae
32
moram hanc excusatum iverim, docuere sine dubio literae meae ad vestras

[p. 198] [scan. 230]


1
excellentias et iis insertum exemplar. Est haec praecipua causa, quae me in
2
hunc usque diem hic retinuit. Nunc accepto responso a dictis imperii
3
statibus de infallibili missione deputatorum ad loca tractatus et certior
4
quodam modo factus de dissolutione conventus Francofurtensis spem
5
concipio illos ut interessentes brevi adfuturos indeque negotium hoc
6
facilius et decentius processurum. Quod ut excellentiam vestram intendere
7
et quam diligentissime procuraturam confido, ita ad colloqium nunc eius
8
properare conor. Verum ad iter parato imbecillitas corporis, quae mihi iam
9
ab aliquot annis verno praecipue tempore velut ordinaria fuit et praeteritis
10
diebus denuo corripere caepit bidui ac tridui quietem suadet. Accedit
11
securitatis meae solicitudo, in qua dubium me facit miles, qui pro rege
12
Daniae in vicinis oppidis colligi et e caesareanis etiam praesidiis educi
13
dicitur. Quod si verum est, ut esse multorum relationes confirmant nondum
14
liquet quid mihi nunc destituto speciali regis Daniae salvo-conducto de iis
15
pollicear. Non videntur Dani intermissuri occasiones, quibus et ipsi et per
16
alios adferant suae regiae maiestatis ministris damna quaeque et contumelias,
17
obiecturi etiam, si fieri potest, hoc et alio quocunque modo impedimentum
18
et moram tractatui universali. Mandavit etiam nobis sua regia maiestas, ut in
19
futuro pacis colloquio ratio haberetur serenissimi regis Portugalliae, cuius
20
causa et nomine in Sueciam missus indeque huc in Germaniam profectus
21
est dominus Rodrigo Botelho. Eum nunc quotidie una cum domino
22
residente Rosenhana e castris revertente et dicto domino Botelho comite
23
nunc dato expecto. Si intra paucos hosce dies venerint, tanto melius erit. Sin
24
emanserint et tutum me fore in hoc itinere versus Osnabrugam credidero,
25
primo quoque die hinc movebo. Nam ingens desiderium loquendi cum
26
excellentia vestra, et de toto hoc negotio coram communicandi omnes
27
rationes alias superat, ut fideliciter fiat, Deum oro, sumul ut excellentiam
28
vestram quam prosperrime tueatur…

Dokumente