Acta Pacis Westphalicae II C 4,1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 4, 1. Teil: 1647-1648 / Wilhelm Kohl unter Mitarbeit von Paul Nachtsheim
119. Königin Christina an den Kurfürsten von Mainz Stockholm 1648 Januar 15/25

18
–/ 119 /–

19

Königin Christina an den Kurfürsten von Mainz


20
Stockholm 1648 Januar 15/25

21
Kopie: RR ( lat. / tysk ) fol. 4’–6.

22
Glückwünsche zur Wahl zum Erzbischof und Kurfürsten von Mainz. Hoffnung auf gemeinsames
23
Wirken, um den langen Krieg in einen ebenso langen Frieden zu verwandeln.

24
Cepimus facta Osnabrugae per plenipotentiarios nostros transmissione binas
25
Dilectionis Vestrae literas, quarum alterae Herbipoli 9. Octobris, alterae vero
26
Moguntiae 11. die Decembris praeterlapsi anni ad nos perscripsae sunt. Illis
27
Dilectioni Vestrae visum fuit ad nostras prateritae aestate exaratas amice re-
28
spondere , his vero decollata sibi ex unanimi omnium interessatorum con-
29
sensu nova dignitate electorali et archiepiscopalis sedis Moguntiacae nos cer-
30
tiores reddere, simulque rogare, ut afflictum archiepisscopatus statum tanti-
31
que officii sui rationes commendatos nobis habere vellemus.

[p. 207] [scan. 263]


1
Sane gratissimum fuit nobis intelligere, tantae dignitatis munus in principem
2
illum collatum esse, quem non modo virtus sua, sed etiam sustinendae causae
3
publicae et tranquillandi Imperii vicinorumque regnorum zelus apprime
4
commendant, ut equidem illius ac rationum pariter aliarum respectu nostra
5
haud parum interesse existimemus, Dilectioni Vestrae de tantis honoribus et
6
condigni muneris collatione ex animo gratulari. Cum ardenti insuper voto, ut
7
cui divina providentia excelsum atque ardium munus decrevit, eidem quoque
8
opem viresque illud ipsum in sui nominis laudem et christiani orbis bonum
9
gerendi et administrandi adstruere dignetur.

10
De nobis certo sibi polliceri poterit Dilectio Vestra, nos nihil rerum et labo-
11
rum humanorum post habituras esse, quibus docere valeamus quantum salus
12
Germaniae principum in eaque multis iam annis desiderata pax cura cordique
13
nobis sit, verum si cuiquam conquerendi iniecta illi scopo obtinendo obsta-
14
cula et difficultates unquam causa fuerit est ab altera parte ea retractari, quae
15
superiori anno multo labore et sudore pertractata et conclusa fuere. Cui rei
16
cum aliter prospici a nobis nequeat, eandem Dei et christianorum hominum
17
sine adfectu talia rimantium iudicio committimus, constanter nihilominus in-
18
stiturae piis atque arduis destinatis nostris bellum hoc diuturnum iusta et ho-
19
nesta pace mutandi. De Dilectioni Vestrae quae tranquillandi Imperii negotio
20
optimum voluntantem et consilia sua hactenus cum laude contulit, id nobis
21
firmiter polliceri ausae sumus, eandem huic porro proposito magna perseve-
22
rantia fore intrasuram.

23
Et cum facultas viresque eidem ex accessione primarii in Imperio muneris et
24
provinciae auctae sunt, caussae publicae fortuis providendi, illi utique tuto
25
confidimus fore, ut Dilectio Vestra consilia sua imposterum quoque ita sit
26
directura quo nostra in eam positae et conceptae spei satisfieri possit, nos si
27
qua benevolentia Dilectionem Vestram eiusque statuum prosequi poterimus.

28
Est sane quod ea siti de nobis pollicebitur, eius occasionem nos nullam
29
praeterituras esse atque hisce Dilectionem Vestram divinae protectioni per-
30
amice commendamus.

Dokumente