Acta Pacis Westphalicae II C 3 : Die schwedischen Korrespondenzen, Band 3: 1646 - 1647 / Gottfried Lorenz
78. Salvius an d’Avaux Osnabrück 1646 Dezember 8/18

16
–/ 78 /–

17

Salvius an d’Avaux


18
Osnabrück 1646 Dezember 8/18

36
Ränder z. T. stark zerstört.

19
Kopie: DG, A I 1, Legat . [ 5 ] fol. 1085–1086’ = Beilage zu Nr. 85.

20
Zurückweisung französischer Vorwürfe. Neue Order aus Schweden vom 7./17. resp. 21. November/
21
1. Dezember. Vorschläge der schwedischen Gesandten.

22
Literas Excellentiae Vestrae de 5/15 Decembris recte cepi. Eas quod lectas
23
ex universa Europa rationes haud exigui momenti contineant quibus nostra-
24
rum pacis conditionum moderamen sub leni tamen optantis voto atque ita
25
cum gratia quadam nobis instillatur, oportune cum ordinario in Sueciam
26
nuncio hesterna die expedivi.

27
Retulit nobis dominus Rosenhane

37
Vgl. [ Nr. 70 ] .
fere paria sibi a duce Longovillano et
28
domino Servient sed vehementionibus verbis inculcatur quasi ita celemus
29
intentum nostrum ut penetrari nequeat pacem an bellum malimus, quasi
30
nihil firmi solidique proponamus, quasi male rem in Sueciam referamus

[p. 134] [scan. 190]


1
unde propterea non potest non duriuscule responderi et quae praeterea
2
gravamina atque exprobrationes adiunctae fuerant.

3
Non expectavimus certe istas formulas inter amicos et foederatos minime
4
usitatas. Intentio enim nostra regnique tam clare patet e foedere et propo-
5
sitionibus nostris ut clarius exponi nequeat. Consistit autem fundamentum
6
consilii regii in eo quod serenissimae reginae persuasum sit nisi ostia et
7
utramque ripam Oderae Inferioris saltem Stetinum usque in sua potestate
8
habuerit nec mare Balticum nec amicos per Germaniam adeoque nec Sueciam
9
Galli[amue] in posterum secura fore. Ipsa Excellentia Vestra cum collegis id
10
aliquando agnovit nobisque suasit ut nisi consensus ele[ctoris] pro eiusmodi
11
securitate obtineretur totam Pomeraniam ele[ctore] invito retineremus,
12
praesertim cum per obstinationem eius ipsi quoque Caesareani eo inclinarent.

13
Retulimus haec non nostris sed legationis Vestrae verbis in Sueciam quae
14
sicut consilia Gallica magni semper facit ita ad eiusmodi suggestiones man-
15
data expedivit ut Gallis authoribus alternativam istam propositionem facie-
16
remus . Fecimus sua celsitudine et Excellentiis Vestris annuentibus. Nullo
17
igitur merito nostro nobis iam exprobratur ac si quidquam vel retulerimus
18
perverse vel novi aut alieni proposuerimus.

19
Postea vero quam Excellentia Vestra cum collegis rem propius examinassent,
20
intellecta utriusque alternativae difficultate, iniecerunt aliquoties mentionem
21
vicariae pro Stetino pecuniae. Ea occasione ego discessurus dixi Excellentiae
22
Vestrae si id mihi proponeretur me id cum collega communicaturum. Propo-
23
suistis , ad communicandum sumsi, communicavi. Tantum vero abest ut vel
24
ego vel dominus comes Oxenstierna ab eo fuerimus alieni ut unanimi statim
25
consilio decreverimus propositioni Vestra pro posse nostro conformiter
26
respondere. At dum responsum milimur, superveniunt alia mandata regia
27
de 7/17 Novembris e Suecia (hodiernis insuper literis de 21/31 eiusdem
28
confirmata ) quibus iubemur nisi elector in Anteriorem Pomeraniam totam
29
cum Gartz, Stetin, Dam et Wollin consenserit eo invito universam sub
30
Imperatoris et imperii guaranda retinere Iis itaque acceptis coacti fuimus
31
priori propositioni insistere paucis tantum verbis mutatae ita ut loco postu-
32
lati aequivalentis in propositione posita fuerit pecunia in nostris ad vos
33
literis episcopatu Camminense omisso. Quae mutatio ad facilitandum non
34
remorandum negocii progressum adiecta si non laudem certe nec tam aerem
35
mereri iudebatur reprehensionem. Neque enim memini unquam conventum
36
esse ne quicquam mutaretur; quin id potius ab initio conventum fuisse ut
37
salva maneret utrimque mutandi potestas donec in universi negocii conclu-
38
sionem foret conspiratum. Atque haec etiam nunc esse ultima mandata
39
nostra, per conscientiam et honorem Excellentiae Vestrae assevero.

40
Neque tamen destitimus postmodum Excellentiae Vestrae et collegarum
41
aliorumque amicorum consilia leniora ad aulam bona fide referre, variantia

[p. 135] [scan. 191]


1
iudicia de oblatae evictionis firmitudine remonstrando. Quid ad ea respon-
2
sura sit regia maiestas nos adhuc latet. Neque tamen speramus tantopere
3
praecipitatum iri negocium pacis Hispanicae ut non possit ante conclusionem
4
eius responsum obtineri. Qualecunque id tandem fuerit ministrorum erit
5
servare mandata. Neque tamen dubitamus quin Galli parumper considera-
6
turi sint Suecorum candorem, fidem, patientiam.

7
Quod ipsi modum tractandi in foedere praescriptum mutarint, quod pacem
8
suam nobis insciis concluserint, quod eius nobis (e Superiori tandem Ger-
9
mania communicatae) ne copiam quidem facere voluerint, quod instar
10
mediatorum tam *** foederatos ad remittendum de sua securitate exsti-
11
mulent ut mutuos hostes ad cedendum aerius stimulare nequeant, quod alia
12
plura nolint, nobiscum ad scopum in foedere statutu[s] exigere, id tametsi
13
etiam nobis querelarum materia posset esse, nulla tamen gravamina aut
14
exprobrationes eo nomine a nobis audiverunt. Magnis insuper incommodis
15
et patientia sustinuimus sedecennale hoc bellum non sine magno tamen
16
Galliarum incremento.

17
Speramus itaque Galliam fide mutua saltem paucarum septimanarum trac-
18
tatus hyemali hoc tempore absque suo incommodo facere poterit) patientes
19
toleraturam donec et nos una cum ipsa bonam pacem ipsa nobiscum suae
20
vicissim pacis securitatem mutuo consequam. In ipsorum manu situm [est]
21
Ibericis tractatibus praecavere vel Hispanus Caesari militem submittat vel
22
foederatum nobis Belgium non foederatorum contra nos patrocin[ium]
23
suscipiat. Sin aliter evenerit, evenire vicissim poterit 〈ut〉 quod nunc
24
Hispanus Caesari contra Suecos praestiterit, redditurus sit Caesar Hispano
25
posthac contra Gallos. Caeteros aemulos nostros nisi proprii damni metus
26
in officio continuerit nunquam christiana charitas aut fidae vicinitatis neces-
27
situdo a nocendo nobis abstinebit. Deo itaque iusticia causae ac sanis con-
28
siliis propriusque viribus nitemur, de caetero 〈securi〉 quod Suecia Galliaque
29
unitis nullus tam fortis cuneus fuerit qui hunc nodum facile dissolvet.

Dokumente