Acta Pacis Westphalicae II C 4,1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 4, 1. Teil: 1647-1648 / Wilhelm Kohl unter Mitarbeit von Paul Nachtsheim
218. Königin Christina an Servien Stockholm 1648 April 15/25

[p. 407] [scan. 463]


1
–/ 218 /–

2

Königin Christina an Servien


3
Stockholm 1648 April 15/25

4
Kopie: RR ( lat. / tysk ) fol. 93’–94’.

5
Beglaubigungsschreiben für Biörenklou als Resident in Münster.

6
Quemadmodum Illustritatem Tuam et dominos collegas eius certi nuper red-
7
didimus , nos praefectum nostrum provincialem Scheringium Rosenhane Mo-
8
nasterii residentis munere avocasse et apud christianissimum regem, fratrem
9
et foederatum nostrum charissimum, constituisse legatum ordinarium; ita
10
cum magnitudini rei ac foederi inter nos et praetactum christianissimum re-
11
gem sancito conveniens sit, ut carere ibidem viro non debeamus, per quem
12
intima illa amicitia atque necessitudo mutua conservari, publica communis-
13
que causa promoveri, cum Illustritas Tua crebra communicatio institui, si-
14
mulque ab eadem desuper cognosci possit, quid ad obtinendum istum sco-
15
pum facto opus esse subinde iudicaverit, iamque visum nobis sit secretarii
16
nostri, nobilis nobis sincere fidelis Matthiae Biörenklavii, opera in ea re uti
17
eumque decernere, qui residentis munere apud Illustritate Tua circa tractatus
18
pacis Monasterii fungeretur, eidem mandavimus, ut nomine nostro eidem
19
quaevis prospera ipsique tractatuum negotio felicem eventum adprecaretur,
20
tum ut caetera nostra et legatorum commissariorumque nostrorum ad tracta-
21
tus pacis Osnaburgensis iussa diligenter exsequeretur, a Illustritate Tua pro
22
diligentia, industria et officii sui ratione referret ac vicissim communicata ad
23
nos nostrosque perscriberet, quo mutuis consiliis omnis illa res agatur et
24
utrinque per legatos ad finem, tot iam annos armis nostris et christianissimi
25
regis propositum, universalem nimirum honestam, iustam et decoram in orbe
26
christiano pacem obtinendam cooperemur. Quamobrem cum antecessori be-
27
nevola officia et confidentem communicationem praestiteris, confidimus, si-
28
cuti etiam ab Illustritate Tua sedulo contendimus, velis dictum eius successo-
29
rem , residentem nostrum Biörneklavium, commendatum tibi habere, illique
30
ea haud gravate communicare, quae ad praefatam intentionem utrinque no-
31
stram mutuuam promovendam et rationes sincerae amicitiae foederisque no-
32
bis cum sua serenitate intercedentis locupletandas augendasque facient. Nos
33
quidem, respectu soliti candoris et affectus Tui nos ac regnum nostrum non
34
dubitandis vice Tua eam participem facias; atque eundem ita apud Illustrita-
35
tem Tuam se gestarum, ut voluntati ac mandatis nostris necnon expectationi
36
Tuae de illo conceptae sit satisfacturus.

Documents