Acta Pacis Westphalicae II A 3 : Die kaiserlichen Korrespondenzen, Band 3: 1645 - 1646 / Karsten Ruppert

[p. 336] [scan. 384]


1
Gutachten

50
Zu den Beratungen und dem Verhältnis der beiden Fassungen der Ga. zueinander vgl.
51
K. Ruppert, Ksl. Politik S. 144ff.
der Geh. Räte, Linz 1646 Februar 25, 26 und 28, und Conclusum des
2
Kaisers, Linz 1646 März 1, die beforderung der friedenstractaten und satisfaction der
3
cron Franckreich betreffendt: RK , FrA Fasz. 51b fol. 131–158’ (Reinkonzept) und
4
Ebenda Fasz. 49b, Konv. A fol. 257–281’ (Konzept )] .

5
[Gradus observandi in

45
5 tractatibus] Die Abkürzung Tract. kann auch, wie Jacob dies S. 316 tut, mit tractatu
46
aufgelöst werden.
tractatibus cum Gallis ratione Alsatiae, item conditiones, sine
6
quibus non.

7
1. Primus gradus esto, una Alsatia, et offeratur vel Superior, vel Inferior, prout vide-
8
bitur una vel altera minus augustae domui praeiudicari.

9
2. Sin una Alsatia pax obtineri non possit, cedat tandem utraque Gallis, una cum
10
Suntgovia. Excipiantur semper Brisgavia, Brisiacum, Civitates Sylvestres et omnia,
11
quae ex hac parte Rheni sunt.

12
3. Cum Brisaci demolitio oblata iam sit, si aliter fieri nequeat, stetur et huic obla-
13
tioni.

14
4. Aenopontanae liniae, prout et Hispanicae, si non placeat assentiri, maneant iura
15
qualiacunque habeant.

16
5. Detur Gallis una, vel Inferior vel Superior, vel utraque Alsatia titulo hypothecae.
17
Et exprimatur summa aliqua tolerabilis, qua soluta Austriaca domus possit uti iure
18
relvitionis.

19
6. Si non acquiescant Galli titulo hypothecae, detur ipsis quicquid dabitur titulo
20
feudi.

21
7. Sessio et votum denegentur.

22
8. Conditio sine qua non esto: inclusio regis Hispaniarum in hanc pacem. De modo et
23
forma inclusionis communicetur cum ministris Hispanicis suo tempore.

24
9. Teneantur Galli Suecos constringere, ut moderata satisfactione pro corona Sueciae
25
contenti et suae maiestati contra acatholicos in puncto gravaminum et amnestiae,
26
maxime autem in iis, quae concernunt regna et provincias haereditarias, assistant. Et sit
27
haec ipsa conditio sine qua non.

28
Nota bene. Propria manu Caesaris haec adiuncta: dieses köndt ihr so weit euch bedie-
29
nen, nachdem ihr weit oder nicht weit mit denn Lutherischen ständen und Schweeden
30
komben.

31
10. Assistant item Galli, ut pro ea parte Alsatiae, qua Austriaci pupilli amore pacis
32
cedunt, ipsis ab

47
32 imperio] Jacobs Auflösung der Abkürzung Imp. mit Imperatore (S. 317) ist sachlich
48
unsinnig.
imperio aliqua proportionata summa pecuniae vel quacunque alia
33
ratione satisfiat.

34
11. Assistant Galli, ut Palatina domus contenta sit restitutione Palatinatus Inferioris
35
ex utraque parte Rheni, et ut Palatinatus Superior remaneat serenissimo electori Bava-
36
riae et sua maiestas domusque Austriaca liberetur onere evictionis ratione Austriae
37
Superioris. Sit hoc ipsum conditio,

49
37 sine qua non] Am Rande (fol. 86’): Hoc fiat communicato consilio cum Hispanis.
sine qua non.

38
12. Quicquid de Alsatia iure feudi ceditur Gallis, redeat suo ordine ad domum
39
Austriacam post decessum lineae masculinae Ludovici XIII, regis Galliarum proxime
40
defuncti.

41
13. Si nec hoc obtineri possit, succedat Austriaca domus lineae Borbonianae masculi-
42
nae extinctae.

43
14. Simultanee investiatur linea Oenipontana et qui eidem succedent, toties quoties
44
casus eveniet.

[p. 337] [scan. 385]


1
15. Omnia Gallis offerenda, ea conditione offerantur, ut non solum nullo modo pro
2
tractatis, si pax non subsequatur, sed etiam pro oblatis utrinque habeantur.

3
16. Quia ea, quae cum Gallis ex parte sacrae Caesareae maiestatis tractabuntur, elec-
4
tori Bavariae per ipsosmet Gallos patebunt, consultum est, ut quae Gallis ratione Alsa-
5
tiae proponentur, quamprimum etiam legatis electoralibus communicentur, eum in
6
finem, ut et illi ad ea, quae tarn ratione Palatiniani negocii, quam aliis etiam reciproce
7
a Gallis petendis conditionibus interveniunt, eo magis obligentur.

8
Prima conditio. Quarum prima est, ut assistant et illi sacrae Caesareae maiestati pro
9
inclusione regis Hispaniarum in hanc pacem.

10
2. Ut assistant suae maiestati in puncto gravaminum et amnestiae.

11
3. Ut assistant in recompensa obtinenda ab imperio pro linea Aenopontana.

12
4. Ut renuncient omnibus iuribus et praetensionibus, quas habent ratione Austriae
13
Superioris.

14
5. Si obtineri nequeat accommodatio negocii Palatiniani cum retentione totius Palati-
15
natus Superioris, ut contentus sit elector vel duabus partibus vel etiam una Palatinatus
16
Superioris; et reliqua cedant Palatino. Sua majestas vero ad nullam teneatur refusio-
17
nem eorum, quae amore pacis et stabiliendae dignitatis electoralis ex Palatinatu Supe-
18
riori Palatino cedunt.

19
6. Ut stante hoc tractatu nihil ad partem cum Gallis tractent, quod redundet in prae-
20
iudicium huius tractatus.

21
7. Iuvent Imperatorem, ut ne quid oneris ex satisfactione Suecica in suam maiesta-
22
tem eiusque regna et provincias haereditarias redundet.

23
8. Curent electorem Brandeburgicum disponendum, etiam alios principes, ut ne satis-
24
factioni Suecicae tollerabili renitantur, aut ob praetensam aequivalentiam pax pro-
25
trahatur.]

Documents