Acta Pacis Westphalicae II A 4 : Die kaiserlichen Korrespondenzen, Band 4: 1646 / Hubert Salm und Brigitte Wübbeke-Pflüger unter Benutzung der Vorarbeiten von Wilhelm Engels, Manfred Klett
Beilagen A – C zu nr. 126
Beilage B zu nr. 126
Mündliche Erklärung und Schriftsatz der kaiserlichen Gesandten an die Mediatoren über die
französische Satisfaktion (lat.)
= Druckvorlage; TA Ka. 109 Z 3 nr. 40–44 fol. 394–396’ – Konzept: RK FrA Fasz. 92 IX
nr. 1228 fol. 65–67’.
Consultum non est, ut Brisacum ulla ratione in manibus Gallorum relinquatur.
1. Quia situs ad conservandam et propagandam armis potentiam incomparabilis est.
2. Quia sine Brisaco Brisgavia contra subitas Gallorum irruptiones, militum excursiones et
depraedationes tuta esse nequit.
3. Quia cum Brisaco Gallis spes et ambitio ad invadendam coronam Imperialem inseparabi-
liter coniuncta erit.
4. Quia si consentiatur, ut in manibus retineant, donec rex adolescat, nulla probabilis spes
superest, maiorem factum passurum esse, ut domui Austriacae restituatur. Ergo res ad no-
vum bellum deveniet.
Satius igitur erit, quascunque conditiones admittere, ut statim amoveantur. Itaque secunda
propositio extra dubium melior domuique Austriacae tollerabilior est, sed cum aliquo tem-
peramento.
Rationes autem sunt istae:
1. Differt situs utriusque oppidi Rheinfeldae et Lauffenbergae a Brisaco quantum villa ru-
stica a nobilissimo totius Germaniae munimento et propugnaculo.
2. Nihil refert, etiamsi fortificationes destruantur, facili enim negocio Rhenus in duo brachia
dividi, totaque civitas cum amplissimo soli adiacentis spacio in formam insulae redigi potest,
novaeque fortificationes, si bellum ingruat, exiguo temporis spacio absque magno sumptu
excitari possunt.
3. Amisso Brisaco amitteretur etiam ius telonii et vectigalis supra Rhenum.
4. Etiamsi Rheinfelda satis validum oppidum sit et multas habeat commoditates, quibus
validior reddi possit, tamen ager circumiacens valde angusti spacii est, ac transitus in citerio-
rem Rheni ripam, si armis agendum foret, facili negocio prohiberi potest.
5. Galli nullas copias hic transmittere possunt, nisi quos per Helvetiorum terras traducere
permittuntur, unde, si pax et amicitia a domo Austriaca cum Helvetiis conservetur, non tam
facile erit Gallis, quoties libuerit, citeriorem Rheni ripam invadendi.
6. Dubium non est, hac ipsa concessione maximam excitatum iri diffidentiam inter Gallos et
Helvetios ac tanto maiorem istorum fore coniunctionem cum domo Austriaca contra ni-
miam potentiam Gallicam.
7. Minus est damnum quoad redditus camerales, nam Lauffenbergae ius vectigalium ad civi-
tatem spectat, Rheinfeldae quidem nonnihil participat de vectigalibus patrimonium princi-
pis, sed hoc exigui est momenti. Ratio est, quia Rhenus ibi scabiosus est et aegre nec sine
periculo navigabilis.
Consideratis igitur considerandis declaratio nomine sacrae Caesareae maiestatis videtur talis
facienda esse:
Primo
nis oblatione propositas, nec aliter, nisi de his conventum fuerit, obligari volunt. Etsi non
conveniat, quod omnia pro non dictis, non propositis, non factis haben debeant.
Deinde consentiunt, ut rex christianissimus una cum Alsatia superiore et inferiore itemque
Suntgaudia, quatenus scilicet hucusque ad domum Austriacam spectarunt, iure allodii et
proprietatis cum omnimoda iurisdictione et superioritate sibi et familiae Borboniae in per-
petuum retineat Rheinfeldam et Lauffenbergam et quicquid ad easdem trans Rhenum spectat
comprehensis etiam earundem balivatibus ratione territorii Transrhenani duntaxat adeo, ut
nulla omnino ratione rex christianissimus eapropter sacro Romano Imperio obligatus sit, nisi
quod pacem et amicitiam stabilem et perpetuam cum eodem colere et conservare debeat.
2. Possint tenere Galli praesidia Tabernis Alsatiae, Benfeldae itemque Philippsburgi durante
minorennitate regis. Cum enim loca haec ad episcopatus Argentinensem et Spirensem perti-
neant, eorundem iurisdictiones quascunque, iura, redditus, dominia, proprietates ipsis domi-
nis episcopis eorumque capitulis sarta tecta manere Caesareani cupiunt.
3. Cum Galli hoc modo pro uno ponte, qui Brisaci est, duos acquirant, Rheinfeldensem et
Lauffenbergensem, traducendis exercitibus aptissimos, rationi conveniens est, ut pons Brisa-
censis quoque in suo statu permaneat, id quod ob mutua subditorum commercia, maxime ad
exportanda vina Alsatica in Sueviam, etiam ipsis Gallis utilissimum erit. Consentiunt tamen
Caesareani, ut propugnacula, quae pontibus hisce praestructa sunt, solo aequentur ac reli-
quae civitatis munitiones novae et exteriores pariter destruantur relictis in suo pristino statu
antiquis moeniis et turribus.
4. Restituatur igitur his conditionibus Brisacum domui Austriacae eidemque permaneant
reliquae duae civitates sylvestres, Waldishutum et Seckinga, cum omnibus pagis, villis, sub-
urbiis, vasallis, subditis, agris, forestis, castris, omnibusque, quae cis Rhenum sunt et antiquitus
ad patrimonium principis redditusque camerales domus Austriacae pertinebant, non obstante
quod antehac ad iurisdictionem ac districtum balivatus Lauffenbergensis sive Rheinfeldensis
spectassent, quocunque iure, ratione aut modo adeo, ut rex christianissimus nihil quicquam
iuris sibi arrogare in hac citeriori Rheni ripa sita sunt, attribuere aut usurpare debebit, adeo, ut
utraque Rheni ripa utriusque partis iurisdictio, territorium et superioritas discernatur et finia-
tur, salvis tamen nihilominus utrobique privatorum hominum, vasallorum subditorum com-
munitatumque possessionibus, sive ad ecclesiasticos sive ad seculares pertineant.
De his, si conventum utrinque fuerit, postea statim tractetur de conditionibus in prima Cae-
sareanorum oblatione positis et caeteris, quae huc pertinent.
Quo quidem loco Caesareani mentionem statim iniiciendam esse putant, ut, quod ad posses-
siones Austriacas a ducatu Wurtembergico revocatas attinet, ante omnia tractetur de demo-
liendo castro Hohendviel. Cum enim domui Austriacae castrum hoc tam ex antiquis quam
ex novis pactis cum domo Wurtembergica initis tradi debeat nec duces Wurtembergici un-
quam hisce pactis steterint, ad tollendas futurorum motuum occasiones consentit Caesarea
maiestas, ut prorsus destruatur, maxime cum hoc idem nuperrime Helvetiorum cantones a
residente Caesareo
Zu Sebastian Zwyer von Evibach vgl. [nr. 163 Anm. 2] .
Beilage C zu nr. 126
Gutachten der katholischen Reichsstände in puncto gravaminum, Münster 1646 Mai 19
Kopie: RK FrA Fasz. 52a fol. 146–154; ebenda Fasz. 94 II nr. 255 S. 108–118; ebenda
Fasz. 96 VI fol. 372–381’; Giessen 210 nr. 125 S. 1262–1281 – Druck: Gärtner IX
nr. 145, 805–819.