Acta Pacis Westphalicae II A 4 : Die kaiserlichen Korrespondenzen, Band 4: 1646 / Hubert Salm und Brigitte Wübbeke-Pflüger unter Benutzung der Vorarbeiten von Wilhelm Engels, Manfred Klett
Notae et considerationes super punctis tollendorum gravaminum inter catholicos et pro-
testantes a sua Caesarea maiestate propositis , a quibusdam theologis catholicis datae.
§ 1. Debet reservatum ecclesiasticum in suo vigore permanere, a quo etiam non possent
catholici salva conscientia recedere; esset enim talis pacis constituendae conditio turpis-
sima et principibus orthodoxis indignissima et extrema ecclesiae et Imperii ruina; tollere
siquidem illud reservatum est certum eliminandae religionis catholicae atque haeresis
propagandae et stabiliendae initium et argumentum.
§ 2. Cum bonorum ecclesiasticorum et fidei defensio et protectio Imperatori et principi-
bus Imperii, maxime vero ecclesiasticis, ex officio et iuramento incumbat, non possunt
consentire, ut in perpetuum protestantibus relinquantur, ad tempus vero ex gravi et
valde urgenti necessitate posse communis habet opinio theologorum. Inde est, quod exi-
stimemus non posse concedi sub termino indefinito, qui in articulo hoc ponitur, nimi-
rum ut bona illa a protestantibus retineantur, usque dum partes ad unitatem religionis
ultro redeant; nam cum hoc moraliter nunquam futurum videri possit, qui eo usque
indulget, in perpetuum indulsisse censetur, quod, uti diximus, non licet. Potius ergo ad
certum et definitum tempus fiat pactio, quo de recuperatione certior sit spes, nam spes
certa, licet tardior, breviori, cum periculosa est, praevalet.
§ 3. Gravia sunt quidem indulta, quae sic paragraphus includit et concedit, ideoque non-
nisi ultima et desperata necessitate, quammodo passim status politici gnari praetendunt,
admittenda; si haec, ut praesumitur, urgeat, bona conscientia pacisci licet, unde tituli
investiturae, sessiones, vota a protestantibus petita concedi possunt, quae, etiamsi sine
gravi religionis orthodoxae periculo non concederentur, tamen maiore cum periculo hoc
desperatissimo tempore negarentur.
§ 4. Si mitiori conditione pax impetrari nequit, concedi possunt exemplo etiam in pace
religionis dato.
§ 5. Si evitari salva pace non potest, quin turbulentus Calvinismus aequo iure cum pro-
testantibus
pibus libertas haereticae opinionis novae antea non permissae (qualis est Calvinistica) per
conventionem et pactum in Imperio stabiliri possit. Communis theologorum sententia
est non posse in perpetuum et moraliter vix posse incidere circumstantiam, in qua illa
permissio honestetur. Quod equidem olim tempore Ferdinandi primi
in pace religionis
Im ARF vom 25. September 1555 (Druck: Brandi, 32–52) waren zwar keine eindeutigen
Aussagen über die Abgrenzung des ev. Bekenntnisses gemacht worden, die Calvinisten waren
jedoch ausgeschlossen ( Heckel, 51f.; vgl. ARF , Art. 5, Brandi, 38f.). Die Bemerkung der
Mainzer Theologen bezieht sich vor allem darauf, daß eine verbindliche Interpretationsnorm
für den ARF fehle. (Zu den Mängeln und den daraus resultierenden Interpretationen des ARF
vgl. Dickmann, 8–13; Heckel, Krise; Rabe, 299ff.).
revocari, primo non debemus condemnare illius temporis consilium, cum evidenter erro-
rem non videamus et aliunde theologi saltem quidam doceant posse absolute, etsi diffi-
culter, accidere circumstantiam, in qua talis conventio honestetur; ergo supponere licet
non iniustum esse pactum Passaviense
cando pacem religionis animos omnium acerbius provocarent et bellum gravius in se
concitarent, cui ferendo non sunt neque esse possunt. Ac vero de Calvinistis vel aliis
haereticis hodie primum recipiendis alia est difficultas et longe sine dubio gravior. Nihilo-
minus, si eodem modo est necessitas, imo gravior, ut dicunt, quam olim tempore Caroli
quinti, putamus eadem ratione Calvinistas recipi posse, qua tunc temporis Lutherani
recepti fuerunt, si aliter pax Germaniae constitui non potest. Accedit autem ad publicam
Imperii necessitatem duplex alia ratio, quae suadere intentum possit: primum est, quod
licebit semper calamo et ore haeresin evertere et mediis pacificis ad fidem revocare, se-
cundo quia plus quam credibile est protestantes et Calvinistas pactis non staturos, ac
proinde catholici, si modo vires adsint, poterunt sine perfidia religionem in integrum
restituere, ideoque haec permissio iuxta moralem aestimationem temporanea et minime
perpetua aestimari potest, quae ultima ratio militare quoque potest pro affirmativa re-
sponsione paragraphi secundi, ubi, etsi censeretur phisice perpetua concessio, non tamen
moraliter, quod haud dubie theologi Viennenses
beretur ista concessio perpetua non tam concessio quam quaedam permissio, ad quam
adigit extrema necessitas et invalidus resistendi conatus.
§ 6. Prior pars iustissima est; non enim domus Austriaca peiori debet esse iure in Imperio
quam status protestantes, quibus conceditur potestas subditos ad suam religionem reforman-
di. Altera vero in praecedente articulo satis superque definita est; si enim ad pacem reli-
gionis cum protestantibus sunt recipiendi, ab eo iure arceri non possunt, nisi protestantibus
videretur sibi et catholicis, utpote in foedere antiquioribus, specialem in hoc negotio prae-
rogativam esse conservandam aliasque conditiones praefigendas iis, qui ad pacem religionis
eiusque fructum admitti petant, quibus Calvinistarum vafri conatus cohiberentur.
§ 7. Ex antecedentibus et eorum data resolutione patet posse suam Caesaream maiesta-
tem talem pacem aut constituere, si ita inter partes conveniat, aut, si minus conveniret,
pro plenitudine potestatis utrisque proponere et imperare ad evitandam manifestam ec-
clesiae ac Imperii Germanici perniciem et ruinam.
Quod vero insuper in Germanico scripto Caesareo additur, concedendum videri, ut
protestantes aequali numero consiliarios habeant et praesides in camera et in aula Impe-
ratoris, periculosius et iniquius videtur; vix enim apparet fieri hoc posse sine aperto
catholicae rei detrimento et pernicie. Quare censemus illud punctum inter ea numeran-
dum, quae ne vix quidem admitti possint.
Fidendum in Deo; nullus hactenus Imperator Romanus periit, ut saepe notat Baronius in
suis annalibus
Caesar Baronius (1538–1607); Kirchenhistoriker, 1594 Beichtvater Clemens VIII., 1596 Kar-
dinal, 1597 Präfekt der Vatikanischen Bibliothek. Seine Annales ecclesiastici in 12 Bänden
(bis 1198), Rom 1588–1607, waren die bis dahin umfassendste quellenmäßige Darstellung der
Kirchengeschichte ( 2 LthK I, 1270ff.; 3 LthK II, 31).