Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Sonntag
Dominica 14. huius conuenerunt nos Hispani. Venisse
heri ad se mediatores et primo quidem nuncium, postea etiam Venetum. Ex
modo proponendi et sermones serendi apparuisse ipsos destinata Gallis
opera venire, ut tentarent, an cum Hispanis ad suspensionem armorum deue-
niri possit. Primo post aliqua vagabunda enarrasse, quod mox indicato ipsis
Seruienti reditu Oßnabrugis utrosque plenipotentiarios Galliae adierint ad-
hortando ipsos perquam diligenter, ut tandem rebus tractandis initium face-
rent. Sed responsum non potuisse conuenire per omnia inter ipsos et Suecos
circa punctum religionis, qua de re referri oportuerit ad regem; itaque quoad
res Germanicas nihil peragi posse, donec responsum Parisiis adueniat. Interea
tamen, cum ab ipsis mediatoribus suggereretur, an eapropter etiam res
Hispanicas differri oporteret, dixisse Gallos se quidem perlibenter ad eam
tractationem deuenturos, sed Hispanos in sua nupera responsione tantum
circa generalia vagari, ut nulla inde rebus tractandis aut componendis initia
fieri possint, nec tamen abnuere, quin ipsi mediatores sua sponte tentarent, an
ad aliquam tractationem posset deueniri. Ni igitur graue sit Hispanis, posse
mediatores forte aliquam ostendere viam.
Ad haec Hispanos respondisse suam responsionem scripto ita expositam, ut,
si Galli animum ad pacem applicatum haberent, nulla sit futura difficultas
ineundi tractationem. Ipsos fuisse primos, qui rupta pace bellum intulerint,
terras regis catholici occuparint, primos etiam esse debere, qui restitutione
occupatorum initium pacificationi faciant. Nunquam aliter inter duas hasce
coronas tractatum, id quod latissime adductis multis exemplis ostenderint.
Aperire igitur se debere Gallos, quid circa hoc facturi sint.
Sed mediatores statim ad alia digredi caepisse. Et maxime Venetum, instare
tanta pericula a Turco Italiae et singulariter prouinciis regi catholico addic-
tis, sibi videri ante omnia cogitandum fore de pace Italiae stabilienda. Huic
propositioni cum Hispani opponerent nullam hic esse difficultatem, eam
pacem in una hora confici posse, regem catholicum paratum promptumque
esse omnia, quaecunque in Italia ex alienis statibus occupasset, pristinis
dominis restituere, etiam ipsas Vercellas , quas tamen optimo iure retinere
posset utpote occupatas propter conspirationem hostilem, quam Sabaudus
cum aliis nonnullis contra ipsum praeter ius et fas fecissent, modo etiam
Galli pariter omnibus eiusmodi locis praesidia sua deducerent, econtra
Venetus dicere difficultatem fore circa Casalem , quam Galli ob stabilimen-
tum pacis Italicae retenturi viderentur. Cui responsum hoc ad pacem con-
seruandam nihil facere, potius fore, ut deiiciantur propugnacula et solo
aequentur. Satis enim constare nec Sabaudum nec Mantuanum
ferendis
sumptibus esse, quibus arcem hanc aduersus vim externam sustentari
oporteret. Itaque aemulationem utriusque regis et reliquorum Italiae statu-
um nulla re commodius tolli posse quam fortificationum demolitione.
His ita per longas ambages ultro citroque disputatis conticuisse nuncium,
sed respectantem ad Venetum, quasi aliquid ab illo dicendum restaret. Hunc
igitur, nouam de suspensione armorum exorsam esse propositionem. Hacte-
nus tanto tempore frustra hic permansum et videri quasi in dies noua obsta-
cula in medium adferri. Interea pericula non solum a Turco, sed etiam a pro-
testantibus in dies augeri, ut summopere dolendum sit duorum potentissi-
morum regum collisione propemodum spem omnem abrumpi conseruan-
dae christianitatis; sibi videri tantis malis initio remedium a suspensione ar-
morum quaeri et inueniri commodissime posse. Si animus regis catholici
hinc non abhorreret, forte et Gallos haud difficulter assensuros. Ad ea
Hispani, rem miram esse, quod toto eo tempore, quo anno superiori et prae-
senti palam erat potentissimos exercitus terra marique a Gallis, Olandis,
Suecis contra regem catholicum, Caesarem totamque domum Austriacam
conscribi, in campum educi, clades quaquaversus funestissimas inferri, nun-
quam huius rei vel ullo verbo facta mentio fuerit; nunc demum caeso Gallo-
rum exercitu et rebus ipsorum per Germaniam pessum euntibus tales fierent
propositiones, quibus et Caesari totam hostium molem supervenire et regis
catholici partes vehementer debilitari necesse sit. Quaestionem hanc tam
facilem non esse, sed multis implicatam difficultatibus et quae prolongandae,
non promouendae pacificationi ansam dare possit. Debere Gallos potius ad
ipsa pacis media descendere. Venetum igitur, cum videret frustra se laborare,
mox Gallos excusasse, quod ipsi nihil tale postulauerint. Loqui ipsos quidem
de armistitio, sed eo, quod vel ad centum annos durare possit.
Nos pro communicatione egimus gratias et horum omnium memores futu-
ros. Latere absque dubio affectum Gallis potius quam Caesari et regi
catholico addictum, itaque caute agendum fore. Tum Saauedra, sibi hoc loco
visum dominos mediatores nimis clare affectum suum erga Gallos prodidisse.
Et ipsum nuncium, cum Veneto maturius aliquanto venisset, caepta confa-
bulatione de victoria contra Gallos in Franconia obtenta in huiusmodi
prorupisse verba: victoria haec effectus bonus est ex mala caussa. Nam dux
ille Bauariae hactenus simulauit neutralitatem eamque ubivis magno feruore
ambiuit, adeo ut excercitus Gallicus quasi nihil sibi ab ipso metuendum esse
persuasum haberet; hanc igitur occasionem arripuit et inopinatos aggressus
fugauit.