Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Donnerstag Die iouis 4. huius misit dominus comes ad dominum
36
Saauedram, qui significaret accepisse nos hesterna die mandata a Caesare,
37
de quibus necessario cum electoralibus agere deberemus, sed, cum materiam

[p. 334] [scan. 382]


1
contineant, quae etiam regem catholicum tangere possit, visum nobis e re
2
utriusque maiestatis fore, ut ante omnia nos separatim conueniremus et, quae
3
opus videantur, in medium conferamus. Quia tamen diffidentiae ansa apud
4
electorales summopere praecauenda sit, ipsius arbitrio nos committere, si
5
forte ipse et socius eapropter ad nos velint venire. Dominus Saauedra iam
6
ante de materia et contentis mandati Caesarei a me per schedulam edoctus
7
internuncii propositionem male accepit atque ita interpretatus est, quasi in-
8
nuere vellemus electoralibus aliquod praecedentiae discrimen a nobis timeri.
9
Respondit itaque nullam se caussam videre, quare hanc caussam moueremus,
10
et iam ante prandium se Auausio colloquium condixisse nec etiam post
11
meridiem scire, quid forte negocii ipsi sit obuenturum; velle se scribere
12
sententiam suam ad nos. Paulo post misit suum secretarium ad dominum
13
comitem excusans, quod nonnihil fuerit commotus nec bene intellexerit
14
mentem eius. Indicauit comes non se aliud petere, quam ut vitandae suspi-
15
cionis caussa dignaretur ipse Saauedra cum suo collega ad nos venire, nihil
16
enim hic de praecedentia agi aut ab electoralibus quaeri. Et nos libentissime
17
venturos ad ipsum, sed putasse nostrorum principalium commune negocium
18
hoc modo felicius peragi posse. Relinquere igitur ipsius commoditati, quid
19
faciendum putet. Re dein inter nos expensa misit denuo secretarium suum
20
dominus comes ad dominum Saauedram atque intentionem latius explicare
21
iussit. Sed ab illo aeque responsum est duriuscule, quasi vellemus clancu-
22
lariam instituere conuersationem, quae nec regis sui nec Caesaris existima-
23
tioni conueniret; si quid ipsum Brunumque vellemus, toto meridiano tem-
24
pore domi nos expectaturos.

25
Ad eximendam igitur huiusmodi sinistram imaginationem statim ego et
26
comes ipsos accessimus atque huiusmodi oratione usi sumus: Cum heri sero
27
admodum accepissemus a Caesare mandata circa punctum suspensionis ar-
28
morum, visum nobis esse ante omnia cum ipsis amicabiliter ea de re con-
29
ferre, priusquam ad consultationem cum electoralibus descenderemus. Sed
30
quoniam satis constaret in hoc puncto adeo graui et delicato ita proceden-
31
dum, ut ne aliqua diffidentiae aut auersionis occasio praedictis electoralibus
32
praeberetur, significasse nos per internuncium, an forte placeret ipsis venire
33
ad nos, ut postea in tractando cum electoralibus ita negocium exordiri posse-
34
mus, quasi ab ipsis Hispanis occasio hac de materia nobiscum colloquendi
35
quaesita fuisset. Factum id a nobis animo candido et syncero absque ulla
36
praecedentiae aut alterius vanitatis imaginatione nec mentem nostram
37
subiisse male hoc acceptum iri ullo modo. Responsum tamen domini Saaue-
38
drae ad nos relatum eiusmodi fuisse, ut facile potuerimus animaduertere
39
intentionem nostram male intellectam.

40
Venire itaque nos, tum ut ante omnia contestaremur nunquam nos in animo
41
habuisse quicquam hoc loco contra ciuilitatem peccare aut tanti nominis
42
regiorum ministrorum existimationem susque deque habere, sed hoc tantum
43
spectatum, ut de negocio tanti momenti, quod utriusque maiestatem con-
44
cerneret, mature et seorsim agi et nihilominus sinistrae suspiciones, quasi

[p. 335] [scan. 383]


1
nimis aliorum consiliis addicti essemus, tanto facilius euitari possint. Inter
2
amicos bene agi oportere. Putasse interdum sepositis caeremoniis familia-
3
riter inter nos conferri de rebus necessariis posse; nec graue nobis futurum
4
fuisse, si inuerso casu ipsi ut se conueniremus postulassent, obsequi. Petere
5
igitur, ut ne, quicquid huius rei est, sinistrius interpretentur. Quod deinde ad
6
mandata Caesarea attineret, iis contineri, ut nullam deberemus negligere
7
occasionem aut tempus, qua spes aliqua adfulgeret posse ab hostibus obtineri
8
suspensionem armorum; Caesarem etiam allegare, quod de hac re cum elec-
9
toribus tractari debeat, item quod Caesar plenissime persuasum habeat regem
10
catholicum ab hac sententia non abiturum. Cum autem haec res magnae sit
11
consequentiae, rogare nos, ut nobis suam explicare sententiam ne grauentur.
12
Responderunt primo ad praefationem se id ita intellexisse, quasi putaremus
13
clam inter nos agendum esse, cuius rationem viderint nullam. Nam Gallos
14
aperte cum suis collegatis agere, idem nobis faciendum et operam dandum,
15
ut aduersarii intelligant nos animis et votis coniunctos stare. Ad materiam
16
deinde mandati Caesarei censere se negocium ita moderandum, ut ne eaprop-
17
ter propositionis, quam aduersarii polliceri videantur, editionem retardemus.
18
Itaque satius fore, si absque mentione accepti mandati praemissis aliis saltem
19
ex electoralibus quaeramus, cum pridem de hoc armistitii puncto facta fuerit
20
mentio, an interea quaedam ipsis in mentem venissent, quae huc conducere
21
viderentur, unde possemus ex eorum responsis captare occasionem latius
22
discurrendi. Se quidem ante aliquot menses a rege nonnihil mandati circa
23
hanc materiam accepisse, sed circumstantias esse mutatas ideoque se scri-
24
bere debere ad marchionem Castell Rodrigo, gubernatorem Belgii. Rem esse
25
magni momenti et multae consequentiae, si enim Caesar et imperium treugas
26
iniret, totam belli molem in Belgium incubituram. Regem catholicum tan-
27
quam imperii principem et Austriacum res communes minime neglecturum,
28
par esse, ut et sui ratio habeatur. Alioqui si nos ab ipsis retrocedere vellemus
29
unum pedem, se e contra centies mille passus retrocessuros. Et in hanc sen-
30
tentiam pluscula non sine animi commotione. Regessimus: Ex sinistra accep-
31
tione nostrae intentionis nasci hanc contentiunculam. Si forte peccauerit inter-
32
nuncius, nostram hanc non esse culpam. Non desiderasse nos, ut clam con-
33
ueniremus, sed ut publice, sola tantum accedendi conditione inuersa nec id
34
per modum vocationis, sed amicabilis insinuationis. Non debere haec leuius-
35
cula aegre ferri, multa in huiusmodi tractationum generibus incidere, quae
36
absque caerimoniis et officiorum solemnitatibus confieri intersit. Nobis sem-
37
per deliberatum constitutumque fuisse cum ipsis vice et nomine nostrorum
38
principum unanimiter pertractare singula et unitos obstare contra aduersario-
39
rum machinationes. Interea quod effugere sinistras electoralium interpretatio-
40
nes studeamus, scire ipsosmet, quam grauem eius rei caussam, tum et mandata
41
a Caesare habeamus. Quod tandem his sepositis nobis suum proponere con-
42
silium voluerint, qua via et modo huius propositi puncti reassumptionem
43
electoralibus insinuare debeamus, id nobis pergratum esse. Nam et ante fere
44
eundem modum nobis in mentem venisse. Et simul ostendimus, quomodo

[p. 336] [scan. 384]


1
vellemus praemittere certam rationem, qua post reditum Seruienti per me-
2
diatores denuo possemus instare, ut tandem habita toties cum Suecis delibe-
3
ratione propositionem suam exhibere et tractandis rebus principalibus ini-
4
tium facere velit. Re ad hunc modum composita discessimus etc.

Documents