Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Mittwoch Mittwochs, den 26. huius, schreiben Ihr Kayserliche
Maiestät vom 12. huius auff unser relation vom 24. Martii recepisse [ 645].
Hiebei ist auch ein wexl pro 1000 Gulden einkommen.
Eodem vom duca Savelli, summum pontificem semper adhuc bene affectum
erga Caesarem auxilia et interpositionem polliceri, de 8. huius [ 646].
Mercurii 26. huius retulerunt ad nos domini mediatores responsum Gallorum
ad superiores nostras replicationes et paucis praefati institisse se apud Gallos,
ut ad nostram respondere deberent propositionem, sed nihil ipsos in scrip-
tis dare voluisse. Et quae respondissent, non magni ponderis esse eorumque
summam sequentibus contineri: Primo circa exordium nostrae propositionis
gratam sibi esse Caesaris promptitudinem ad pacem amplectendam, sed et
regis sui tanto maiorem semper fuisse, quanto magis caussam communem
sibi hactenus amplectendam iudicauerit. Quod deinde ad restitutionem atti-
net, tum sese declaraturos, quando in progressu tractatuum hac fuerit deuen-
tum. Pacificationi autem Ratisbonensi ideo se nihil deferre posse, quod a
rege suo non fuerit confirmata, sed reiecta castigatis suis mandatariis, quod
mandatorum fines transgressi fuerint. Et quo manifestius fieret illam pacem
nihil valere, anno insequenti aliam Cherasci conuentionem super rebus Ita-
liae inter partes erectam fuisse. Mirari insuper Gallos, quod Caesar restitu-
tionem ducis Lotharingiae flagitet, cum singulares inter hunc et regem Gal-
liae pactiones intercesserint, quibus etiam a parte regis per omnia satisfac-
tum duce interea a pactis resiliente. Itaque caussam hanc ad hos congressus
trahi non debere. Circa clausulam reseruatoriam dicere Gallos nihil a corona
Galliae possideri, quod ad imperium Germanicum pertinere possit. Itaque
hanc clausulam pensi non habere. Et haec quidem circa propositionem.
Respondendo autem ad nostram replicam, quam ipsorum propositioni die
10. Martii opposueramus, dicere ad primum caput de statibus imperii: Non
quidem hoc se petere, ut diutius ordinum absentium aduentus expectetur,
cum satis superque illos per literas, ut venirent, admonuerint, sed hoc velle,
ut, quicunque et quocunque tandem modo aduenissent, cum iure suffragii
ad consultationes admitterentur. Nec illis satisfactum cum resolutione de
transferenda huc diaeta illa Francofurtensi. Et illo, quem nos descripseramus
modum consultandi, contentos esse non posse, cum eorum statuum deputati,
qui iam praesentes sunt, dicant illam diaetam Francofurtensem tantum ad
caussas iustitiae ex conclusione recessus Ratisbonensis, item ad contributiones
pertinere, de caetero circa belli pacisque tractatus potestatem prorsus nullam
habere. Esse ibi tantum quatuor euangelicos et ex omni ciuitatum corpore
duos duntaxat, reliquos euangelicorum ordines non passuros, ut tam pauci ex
suis de rerum summa et caussis ad singulos pertinentibus decernerent. Signi-
ficauit autem Venetus huiusmodi obiectiones a deputato Francofurtensi prae-
sertim et Ulmensi Gallis ut et sibi insinuatas fuisse, deputatos vero circuli
Franconiae alterius videri opinionis esse. De electore Treuirensi se cum Gallis
motu proprio citra nostram obligationem egisse, ut caussa haec, donec legiti-
ma ab ipsis facta esset propositio, suspendatur ac tum demum tractanda reci-
piatur. Ad tertium caput, iam se in eo esse, ut alter eorum Osnabrugas ad
Suecos commeare atque de exponendis utrorumque postulatis conuenire ve-
lit, statimque post reditum se illa in apertum producturos. Auausium qui-
dem intra quindecim dies in Galliam redire velle, sed interea temporis nouam
Seruiennio plenipotentiam transmissum iri, qua ipse solus in tractanda pace
progredi posset, donec forte alius submittatur collega. De ducis autem Lon-
gouillani aduentu dubitanter admodum locuti sunt domini mediatores, nam
ipsum tot mouere difficultates, ut exigua spes esse de ipsius aduentu possit.
Ad quartum, confoederatos in progressu tractatuum nominatum singulo-
rumque caussas expositum iri. Ad quintum, de rebus Italiae nolle Gallos obli-
gari, ut demum post absolutas Germanicas differentias tractentur, sed, ut
simul eodemque tempore id fiat, velle. Circa ultimum punctum de assecura-
tione manere Gallos in ea sententia, quod sub conclusionem tractatuum
omnem velint dare et admittere securitatem, quae necessaria et usitata rebus-
que praesentibus accommodata videatur.
Nos, dum haec recenserentur, circa ea, in quibus domini mediatores plenio-
rem informationem a nobis expectare videbantur, per discursum breuiter
interlocuti quoad illam de statibus imperii praetensionem diximus: impossi-
bile fore hoc modo quidpiam solide et firmiter concludere, cum nec omnes
imperii status adueniant nec etiam legitime conuocati sint, et eos, qui ad-
sunt, solum de caussis religionis, bona item ecclesiastica et singulorum res
priuatas concernentibus tractare. Itaque consilium cum ipsis per modum
suffragii haberi nulla ratione posse. Tria tantum genera consultandi in impe-
rio hactenus obtinuisse, per diaetas seu comitia generalia, per diaetas circu-
lares, per deputationem ordinariam. Extra hos nullum in imperio legitimum
dari conuentum posse, qui vice omnium imperii ordinum fungatur. Et hos
ipsos, qui iam adsunt deputati, nullam tractandi aut concludendi potestatem
nisi a suis tantum principalibus habere nulloque modo reliquos ordines
repraesentare. Quod vero ad deputationem ordinariam attineret, falsissimam
esse istam informationem, a quocunque prodierit. Habere illam iuxta dictamen
recessuum imperii potestatem ordinariam circa sedandos bellicos tumultus
non solum inter status imperii, sed etiam cum exteris enatos. Et ex hoc
praesertim fundamento hactenus omnium imperii ordinum consensu
per illam deputationem, dum Francofurtensi ageret, de maximis bellum
hoc intestinum eiusque restinctionem concernentibus rebus tractatum con-
tinenter fuisse, ut mirum sit inueniri hominem tam temerarium et audacem,
qui aliud insinuare Gallis fuerit ausus; iam ad nos deputatos Franconiae
protestatos se deputationi ordinariae, quandocunque adueniret, praescribere
aut immiscere se nolle. Sane istam praetensionem eiusmodi esse, ut omnem
imperii vim solui necesse sit. Facile nos perspicere, quorsum haec euentura
tandem sint, nimirum schismata et dismembrationes imperii quaeri. De elec-
tore Treuirensi non esse, quod multa regeramus, tractatum iri de ipsius
caussa suo loco et ordine nec id abnuere Caesarem.
Quod Galli de pace Ratisbonensi obiiciant, ipsamet conuentione Cherascana
refutari, in qua expresse dictum eam in executionem pacis Ratisbonensis
fieri, nec aliter instructum fuisse Galassum, quae omnia latius suo tempore
ostensuri simus. Expectare nos interim, quae tandem Galli postulata circa
conditiones pacis edituri sint.