Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Dienstag

41
26 Itaque] am Rande: Actus cum mediatoribus contra responsum Gallorum.
Itaque sequenti feria tertia hora sexta vespertina ac-
27
cessimus dominos mediatores et caussam nostri aduentus ad hunc modum
28
Italico quidem sermone exposuimus:

29
Habita deliberatione cum dominis deputatis electoralibus super iis, quae
30
plenipotentiarii Galliae nuper ad nostras replicas coram dominis mediatori-
31
bus responderunt, animaduersum est adeo parui illa momenti esse, ut hono-
32
randi potius ipsos mediatores gratia mentem nostram denuo declarare
33
voluerimus, quam ut multum referre iudicaremus tam crebras aduersario-
34
rum refutare tautologias. Vix enim verbum aliquod in toto illo responso
35
inuenire est, quod iam ante saepius a nobis refutatum non fuerit.

36
Breuiter igitur singula percurremus, quo magis magisque Gallorum a pace
37
auersio omnibus detegatur ac innotescat. Conquesti sunt primo odiosam
38
esse scipturariam istam contentionem et satius fore, ut in posterum abstinea-

[p. 325] [scan. 373]


1
tur. Libenter accipimus conditionem et facile in eandem descendimus sen-
2
tentiam hoc unico reseruato, ut posthac ea solum scripto notari debeant,
3
quae ipsam pacificandi substantiam, media, conditiones, clausulas concer-
4
nere possunt, quo melius inter utrasque partes de his talibus in progressu
5
tractatuum constare neque in praeiudicium unius alteriusve lapsus memo-
6
riae obtendi possit. Nam ut verum fateamur, nunquam a nostra quidem
7
parte scriptis aut libellis certatum ac replicatum fuisset, nisi ipsi Galli
8
cum suis ab omni ratione alienis propositionibus caussam nobis dedissent.
9
Ad secundum illud quaesitum, cuiusmodi fuerint illae Caesarae maiestatis
10
resolutiones, quibus statibus et ordinibus imperii ad hos congressus venire
11
permissum, breuiter respondere possumus hoc ad Gallos nihil pertinere,
12
cum sufficere debeat ipsosmet imperii ordines contentos esse firmata iam
13
utrinque conclusione diaetam Francofurtensem huc ad hosce nostros de pace
14
tractatus transferri debere. Quod ad ea, quae pro domino electore Treuerensi
15
postulantur, attinet, videmus per ipsosmet dominos mediatores optime et
16
solidissime replicatum fuisse. Duo tantum consideranda restant, quibus Galli
17
aliquanto pertinacius insistere velle videantur. Quorum prius est, quod in
18
conuentione Hamburgensi salui conductus etiam pro aliis electoribus ad eum
19
plane modum, quo pro Treuirensi, promissi fuerint. Alterum, quod retento
20
isto conuentus electorales non videantur esse posse legitimi, adeo ut ipsa
21
pacis tractatio secura iniri nequeat, nisi facultatem accedendi ipsusmet [!]
22
Treuirensis pari modo [ut] caeteri habeat.

23
Ad priorem obiectionem respondemus Gallos hic committere fallaciam a
24
disiunctis ad coniuncta. Verum quidem est in allegata conuentione saluos
25
conductus his verbis promitti ’item pro deputatis electoris Coloniensis, item
26
pro deputatis electoris Bauariae‘, sed interea aduertendum illam promissio-
27
nem fieri ex parte regis Galliae ad stipulationem Imperatoris, non vero vice
28
versa. Unde, cum manifesta sit differentia inter utriusque faederatos et ad-
29
haerentes, non potest valere ab uno ad alterum consequentia. Ex parte enim
30
Imperatoris stipulatio fiebat pro principibus in sua libertate positis, ex parte
31
Galli autem pro uno, qui iam tum in captiuitatem erat redactus nec iam sui
32
iuris sed alterius potestati omnimodae suppositus fuerat. Non igitur dici
33
potest, quemadmodum illis principibus licebat venire in propria persona,
34
ita pariter hoc etiam Treuirensi licere debere. Manet e[r]go firmum argu-
35
mentum nostrum, quo in replicis dicebamus Caesarem vigore conuentionis
36
Hamburgensis ad aliud non esse obligatum, quam ut saluos conductus pro
37
deputatis electoris Treuirensis et non pro illo ipsomet dare deberet. Secunda
38
Gallorum obiectio eiusmodi est, quae omnes principatus, omnes res publicas
39
convellit. Res quippe inaudita est, casu quo civis aliquis, vasallus, subditus
40
aut membrum ciuitatis faciat, e regno, principatu, re publica eiectus vel car-
41
ceri mancipatus fuerit, a reliquis ciuibus et ordinibus legitima haberi comitia
42
non posse pro stabilienda tranquillitate publica, praesertim si eiusmodi ban-
43
diti inter primas suscitati rumoris, tumultus, belli caussas numerentur.
44
Deinde in imperio Romano adeo noua res non est unum aliquem electorem

[p. 326] [scan. 374]


1
sua propria culpa conuentibus electoribus excludi aut praeteriri. Atque ipse-
2
met Treuirensis aliquot conuentibus interfuit, quibus excluso Palatino de
3
rebus grauissimis actum. Ille ipse postea, ut proscriberetur, electura priuare-
4
tur actaque omnia, quae isto vel sponte absente vel non admisso intercesse-
5
rant, tanquam legitima executioni mandarentur, auctor fuit, quemadmodum
6
scripturis authenticis ex conuentibus anno 1620, 1621, 1623, 1627, 1630
7
habitis doceri potest. Non igitur aegre ferre debet, si hoc idem ius contra
8
ipsum retorqueatur iuxta regulam ’quod quisque iuris in alium‘ etc

43
Digesten II 2.
.

9
Quod deinde Galli difficultatem mouent circa nominationem suorum con-
10
faederatorum, haud nos latet artificium, quo hic loci utuntur. Ipsi sunt, qui
11
nobis caussam dederunt, ut instaremus, cum toties ingeminarent se con-
12
faederatos suos negligere non velle, omnibus conuenientem dari satisfactio-
13
nem oportere, ut tandem edicerent, qui essent, quid peterent. Nunc tergiuer-
14
sari non alia caussa, quam quod huiusmodi sub inuolucris plura in perni-
15
ciem Caesaris machinari meditentur. Attamen minime refragamur, quin de
16
confaederatis, postquam ad ipsa pacificationis summa capita deuentum ac
17
conuentum fuerit, suo loco et ordine tractetur. Rationi tamen consentaneum
18
arbitramur, ut statim in primo futurae pacificationis capitulo quaedam clau-
19
sula circa confaederatos inseratur, nimirum utriusque partis confaederatos
20
ea pace comprehensos intelligi debere, qui quidem successiue per articulos
21
insequentes expresse nominati reperientur et non aliter, ad eum scilicet
22
modum, quo in pacificatione Madritensi anno 1526 videre est. Absurda illa
23
quaestio a Gallis proposita, an speciale mandatum ad tractandum cum land-
24
grauia Hassiae habeamus, multa deliberatione aut responsione digna nobis
25
haud videtur, cum manifestum sit plenipotentiae nostrae iam dudum publi-
26
catae et in manus dominorum mediatorum depositae clausulam illam, quam
27
Galli in campum produxerunt, ut scilicet cum ipsorum confaederatis trac-
28
tare possimus, disertis insertam esse verbis. Tum saepius diximus et denuo
29
dicimus in nostra instructione comprehendi, ut vel immediate et directe cum
30
ipsa landgrauia eiusque deputatis tractare possimus vel ipsorum arbitrio
31
permittamus, ut reconciliationem et compositionem mediantibus Gallis per-
32
agat. Nihil igitur superesse, quod hoc loco a nobis flagitare possint. Verum
33
aliud hic nobis occurrit maioris utique ponderis a Gallis explorandum, an
34
scilicet a rege, regina aut consilio regio in mandatis habeant protestantibus
35
circa praetensa grauamina de bonis ecclesiasticis assistendi. Permultum
36
interest, ut rescire ab ipsis cathegoricam aliquam resolutionem possimus.
37
Etenim ut perfacile unusquisque per se comprehendere potest in his pertur-
38
batissimis et infelicissimis temporibus fidem catholicam per totam Germa-
39
niam presentissimis expositam esse periculis, ita iam protestantes magis
40
quam antehac cristas erigere incipiunt omnemque lapidem mouent, ut caus-
41
sam istorum grauaminum ad hosce congressus deducere possint sperantes
42
auxilio et interuentu Gallorum ac Suecorum omnia se obtinere posse, quae

[p. 327] [scan. 375]


1
unquam praetendebant. Quodsi ergo Galli expresse se declararent nolle his
2
se rebus immiscere atque nullum eapropter protestantibus auxilium prae-
3
stare, tanto facilius adigi possent, ut suo tempore alibi de his tractationem
4
aliquam institui paterentur. Sin vero Galli conniuere hic velint, impossibile
5
erit protestantium intentiones diuertere. Et si admittantur illae de grauami-
6
nibus religionis disputationes, certo certius est, quod aut pacem omnino
7
facere non poterimus aut coacti erimus talem iniri, quae rei catholicae per
8
totam Germaniam breui tempore perniciem sit allatura. Qua de caussa roga-
9
mus dominos mediatores etiam atque etiam, omnem adhibere diligentiam
10
velint, ut a Gallis certa quaedam circa haec talia responsio et declaratio
11
exprimatur. Id tamen cautum vellemus, ne haec nostro nomine postulentur,
12
sed quasi ipso domini mediatores motu proprio ob circumstantias se ad id
13
mouentes scire cupiant ob euitandas calumnias, quae hinc a Gallis in Caesa-
14
rem apud protestantes coniectum iri probabile est.

15
Postrema Gallici responsi pars ad ea, quae de securitate conuentis praestanda
16
disputata fuere, pertinet nec a sententia, quam dudum opposueramus, abit,
17
nimirum disputationem hanc ad conclusionem pacificationis remitti opor-
18
tere. Semper ita censuimus, quod frustra de eius rei confirmatione quaere-
19
retur, quae nondum extaret. Itaque nihil superest, quod regeramus. Interea
20
reseruatum nobis volumus suo tempore, quando fuerit opus, argumenta
21
nostra in medium adducendi, quibus ostenditur Caesarem iure merito talem
22
qualem diximus assecurationem futurae conuentionis a Gallis postulare
23
posse. Unicum huius rei exemplum dominis mediatoribus iam quidem con-
24
siderandum proponere volumus, quod plane in terminis terminantibus ad
25
nostrum propositum facere videbunt, in ea scilicet pacificatione, quae inter
26
Carolum V. Caesarem et Franciscum primum Galliae regem anno 1529
27
Cameraci inita est. Et haec quidem ad Gallici responsi contenta monuisse
28
sufficiat. At vero dolemus in toto isto responso ne verbulum quidem, quod
29
ad pacis ipsius media, conditiones et substantiam pertineat, inueniri, quam-
30
vis in nostris replicis instanter hoc a nobis postulatum fuerit; id quod
31
euidenti argumento esse potest, Gallos nec animum nec intentionem ad
32
pacem faciendam habere, sed in eo totos esse, ut bellum continuetur suoque
33
arbitratu totum imperium Romanum circumagere velint. Sperassemus, si
34
nulla ipsa ad pacem proponere media decreuerint, saltem ad nostram pro-
35
positionem responsuros, cum valde alienum sit a recta ratione et nostram
36
prorsus intactam relinquere et simul pertinaciter occultare, quibus illi
37
modis, mediis et conditionibus ad pacis tractationem descendere cogitent.
38
Requirimus igitur dominos mediatores, nouam facere velint Gallis instan-
39
tiam, ut animi sui sensa circa nostram propositionem aperiant, quo vel hoc
40
modo ad tractatuum initia deueniri possit.

41
Haec cum dixissemus, respondit Venetus se quidem omnia diligenter Gallis
42
renunciaturos, sed quod existimet officium mediatorum non in referendo
43
tantum, quae ultro citroque dicuntur, consistere, sed ad eosdem pertinere
44
omni conuenienti negocium facilius ac plenius reddere, ideo sperare nobis

[p. 328] [scan. 376]


1
non fore molestum, si quasdam admonitiones in medium proferat. Inde
2
singula breuiter percurrens: Quoad primum rem per se claram atque ita
3
quidem fieri oportere. Ad secundum ad Gallos quidem principaliter haec non
4
spectare, sed tamen, quod ipsi pro statibus imperii libertatis patrocinium
5
suscipiant, putare constare sibi debere, an forte eiusmodi resolutiones Caesa-
6
ris minus accomodatae sint ad eam, quae statibus competit, libertatem. Osten-
7
sum a nobis recte prorsus Gallis responsum, nec enim teneri Caesarem illis
8
rationem reddere de his, quae ipse cum ordinibus imperii ageret, attamen
9
pro informatione dominorum mediatorum iterum nos contestari Caesarem
10
nunquam in ea fuisse opinione, ut statibus imperii in qualibet imperiali con-
11
sultatione ius suffragii denegaret. Venturos esse deputatos ordiniarios cum
12
solita potestate, quemadmodum in constitutionibus imperii dispositum in-
13
venitur, comparituros deputatos electorum collegialiter, eadem prorsus
14
ratione mandatorios quoque deputatorum principum et ordinum reliquo-
15
rum, habituros plenissimam consultandi, nobiscum concludendi libertatem
16
nosque eorum consiliis, votis, conclusis usuros et non, nisi quae inter [eos]
17
peracta et conclusa essent, cum aduersariis tractaturos. Aliam si Galli ratio-
18
nem extorquere velint, palam fore ipsos non rerum tractandarum securita-
19
tem, sed ordinum secessiones machinari. Tum Venetus: vellem ante sex
20
menses hanc resolutionem captam vobis esse.

21
Dein ratione electoris Treuirensis, quamvis appareret ulterius nihil replicare
22
posse, tamen, quod nuper insinuatum, ut caussa ipsius inter confaederatos
23
priori loco discutiatur ac tum de maiori libertate ipsi certis reseruatis con-
24
cedenda agatur, saltem spem ostendendam aliquam. Respondimus nos sta-
25
tim de his ad Caesarem retulisse et breui suae maiestatis sententiam expectare.
26
De confaederatis reliquis suo tempore nominandis et clausula illa in primo
27
capite futurae pacificationis ponenda putabat aequum hoc esse sicut etiam de
28
mandato tractandi cum landgrauia Hassiae Gallos contentos esse debere.

29
Quod ad eam quaestionem attineret, an Galli mandatum habeant assistendi
30
protestantibus circa grauamina, uterque suam operam pollicitus est eam-
31
que cautionem, quae a nobis petita, omnino et diligenter obseruare velle et
32
sua sponte facturos, quamvis non petiissemus. Putabat tamen Venetus
33
Gallos se difficulter ad dandum aliquod responsum cathegoricum ad-
34
igi passuros. Et se nuper etiam hac de re cum Oxenstierna collocutum,
35
cuius opinionem esse negocium hoc facilius, quam nobis imaginemur, com-
36
poni posse; protestantes fore in ipsius parte, si ex parte altera catholici se
37
Gallis permittant, breuem negocii transactionem fore; tollendam esse illam,
38
quae paci Pragensi inserta est, suspensionem ad 40 annos ac perpetua deci-
39
sione talia bona protestantibus relinquenda; et nonnulla alia restare, quae
40
facile componi possint. Tum ego arrepta occasione, ut aliquo modo scruta-
41
rer, quae mens Suecorum esset: ergo, inquam, Oxenstierna venientibus huc
42
ordinariis imperii deputatis etiam ipse venire constituit, id enim negocio
43
omni celerius conficiendo facere videtur. At Venetus: hac ipsa de re cum illo
44
egi, sed respondit a principio minus id sibi graue futurum fuisse, sed cum

[p. 329] [scan. 377]


1
iam res suas domesticas Osnabrugis constituerint, tum et propter alias caus-
2
sas fieri id amplius non posse. Nimirum apparet, subiunxi ego, Suecos nolle
3
videri, quasi Gallis aliquam concesserint praeeminentiae gradum. Idque
4
verum esse uterque asseruerunt.

5
Circa punctum assecurationis prolato libro, quo pacificatio Cameracensis
6
continetur, cum locum a nobis allegatum inspexissent, responderunt: Gallos
7
rationem habere non posse, cur strictiora a Caesare pacificationis firmamenta
8
postulare debeant, quam ipsi dare parati sint, sed de his suo loco actum iri.
9
Denique sperare se residentem Romanum, qui pridie Parisiis reuersus esset,
10
noua mandata secum attulisse, ut forte expeditius posthac ad rem ipsam
11
deueniri possit, hocque magis se sollicitaturos a Gallis, ut vel nostrae
12
respondeant propositioni vel sua edant postulata. His ita peractis disces-
13
simus.

14
Eadem vero die, priusquam nos adueniremus, etiam Hispani suam respon-
15
sionem ad propositionem Gallicam dominis mediatoribus obtulerunt, cuius
16
exemplar vide [ 634]. Dinstags, den 18. huius, schreiben Ihr Kayserliche
17

36
17 Dinstag] am Rande: A Caesare resolutio super cassatione suspensi[vi] effectus amnestiae.
Maiestät vom 3. huius auß Wien, daß sie entschlossen, uff der reichständen
18
so instendig anhalten den effectum suspensiuum amnestiae ze relaxirn, wöl-
19
ches denn churfürstlichen anzezeigen. Sie weren auch im werkh, mit ehistem
20
die außferttigung und benennung der executionscommissarien ergehen
21
ze lassen. Hettens dißmal einstellen müessen, weil selbe acta noch zu Prag
22
ligen, deren sie doch stündtlich erwarttend [ 635].

23
Eodem von Rom a duca Sauelli primo huius [ 636].

24
Eodem schreiben wir nach Oßnabrukh communicando extractum proto-
25

37
25 Eodem] am Rande: Oßnabrukh.
colli, waß die mediatoren in puncto passports vor denn Rortée bei unß
26
negocirt [ 637].

27
Eodem empfangen wir von inen weitern bericht, 1. daß die Schweden zwar
28
sich ungern ad translationem nach Münster verstehen werden, doch ver-
29
meinen sie, man solts negociren ex causis ibi allegatis [ 638].

Documents