Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Samstag Postero die hora decima antemeridiana vocatis ad nos
deputatis electoralibus haec omnia ad longum exposuimus, qui tempus deli-
berandi petierunt. Quod nobis hoc fuit gratius, quod censebamus expectan-
dum fore usque ad diem martis proximum, an forte noua a Caesare mandata
superuentura essent, ut postea cum tanto maiori soliditate, quid contra Gallos
agendum sit, resoluere possemus. Cui nostrae considerationi ipsi electorales
libenter acquieuerunt.
Eodem a meridie cum Hispanis quoque de omnibus his rebus communicaui-
mus et ab illis inter caetera intelleximus se cum hodierno cursore suam nouam
accepisse plenipotentiam minutae antehac depositae per omnia conformem.