Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Mittwoch Sequenti mercurii accessimus Hispanos et, quae cum
mediatoribus acta essent, edocuimus etiam atque etiam hortantes, ut bene
considerarent, quid sibi faciendum putent. Si nolint exhibitionem plenipo-
tentiarum fieri nisi habita Gallorum propositione, frustra laboratum et cul-
pam omnem protractae negotiationis ipsis imputatum iri nec effugituros fa-
mamipsorum plenipotentiam stipulationi non esse conformem. Sin consenti-
an t, etiam si Galli illa, quae a formula stipulationis dissentire videntur, exagitare
praesumant, tamen tanti non esse, ut propterea initia tractatuum differendi
longius iustam habere possint caussam. Contradicturos illis ipsosmet media-
tores atque adeo culpam protracti negocii denuo in illos redundaturam.
Magnopere vero interesse Caesaris partibus, ut beniuolentiam a pacis ineun-
dae studio apud omnes captemus, maliuolentiam vero et odium, quod ex
contrariis actionibus enasci potest, omnibus viribus euitemus. Idque vel ma-
xime nos mouere, quod in iis rebus, ubi praeiudicium nostris principalibus
inferri nullum potest, subtilitatibus et argutiis abstinendum summumque
candoris et synceritatis studium praeferendum esse putemus.
Perstiterunt illi aliquantisper in priori sua opinione, sed cum haec talia sae-
pius inculcaremus, tandem in eam deuenerunt sententiam, ut consentirent
posse per mediatores plenipotentias utrinque partibus ad recognoscendum,
legendum et conferendum cum formula conuenta exhiberi pro cuiusque
commoditate, sed tamen exemplar nullum esse dandum, ipsis authenticis per
mediatores in custodiam, donec Galli propositionem suam ediderint, recipien-
dis. Nam quod et nobis statutum erat re ipsa commutationem et mutuam
traditionem plenipotentiarum in manus partium fieri, nondum conueniens
esse, cum nondum constet, an et quando tandem Galli ad tractatus pacis
ipsos descensuri sint. Nec igitur aequum, ut habentes illi nostram plenipo-
tentiam in sua potestate nos ad libitum circumducere negociumque de die in
diem protelare possint, sed hanc libertatem esse retinendam, ut, si appareat
ipsos plane ab omni tractatu abhorrere nostrisque principalibus ita videatur,
receptis nostris plenipotentiis abire congressumque soluere possimus.
Hac cum Hispanis inita deliberatione statim ego, Volmarus, censente do-
mino comite ad dominum episcopum Osnabrugensem me contuli
Vgl. APW [III C 3, 1 S. 98f.]
atque
omnia, quae acta essent, exposui sententiam rogans, an hoc modo dominis
mediatoribus respondendum censeret. Et cum circumstantiis omnibus ex-
pensis annuisset, mox ab ipso ad mediatores perrexi.
Quibus equidem gratum fuit hanc a nobis resolutionem utrinque captam in-
telligere, sed modus minus placuit. Putabant enim communicationem pleni-
potentiarum eadem plane ratione, qua cum prioribus factum, instituendam,
adeo ut in cuiusque libero arbitrio esset exemplar ex authentico transumere
remisso dein authentico ipso ad mediatores. Caussam addebant, quod alia ra-
tione Galli sibi minime satisfactum dicturi et suis protelationibus hac sola prae-
tensione inhaesuri essent. Nam ut verum fateantur, aiebat Venetus, Galli non
eam quam ante colloquium cum Suecis promptitudinem ad edendum suam
propositionem ostendunt, ut omnino verendum sit ipsos, quemadmodum a
nobis indicatum, longius rem protrahere velle. Subiunxit etiam impossibile
esse cum istis duobus plenipotentiariis Gallicis tantopere dissidentibus inter
se negocium hoc tanti momenti transigere. Tentatam saepius iam inter ipsos
concordiam, literis etiam utrumque Parisios scriptis pollicitos se posthac
unanimes fore. Sed frustra haec omnia: acrius quam unquam antehac in se
mutuo exacerbari. Nuper Auausium, cum itineri Osnabrugas se accingeret,
ipsis seorsim dixisse, anniterentur, ut interea, dum ipse rediret, exhibitio
plenipotentiarum expediretur, ac tum ipsos acerrime de facienda proposi-
tione urgerent, innuens sibi minime placere rem hanc differri. At uero, cum
haec diceret Venetus, monuit, ne propalarentur, se enim nolle Gallis hac de
caussa suspectum fieri. Quin utrosque Gallis nuper aperte in faciem dixisse,
cum illi quererentur, quasi feruentius Caesaris caussam amplecterentur, Cae-
sarem partibus suis omnino satisfecisse, idem se de Gallis dicere non posse.
Se quidem et superiores suos illi aequiores futuros, qui aequiorem se in pro-
mouenda et tractanda pace praebuisset. Multa Parisiis scribi et promitti, sed
hic se in effectu semper contraria experiri; an ipsi plenipotentiarii in culpa
sint, ipsi viderint. Sed et dominus nuncius, cum me discedentem comitare-
tur, dixit se hesterna die Seruiento, cum ille inciuilius se gereret, non sine
commotione regessisse: Sappia Vostra Exellenza ch’io mai voglio trattar con
lei nell’assenza del suo collega.
In colloquio quaerebat etiam Venetus, an tergiuersantibus Gallis ob quasdam
in plenipotentia Hispanica apparentes discrepantias hoc argumento posset
uti, saltem interea, dum noua afferretur, Gallos, quid contra Imperatorem et
imperium praetenderent, explicare debere. Respondi hoc Caesareanis
minime aduersari, cum ea praesertim caussa missi sint. Diserte tamen ad-
dendum hac ratione non intendi aliquam coronae Hispaniarum ab imperii
societate separationem. Quod Venetus statim probauit asserens nos huius
cautionis conuenientem habere rationem.
Deinde quod ad modum exhibendi pertineret, priusquam hi sermones inter-
sererentur, respondi nos quidem a parte Caesaris minime refragari et cre-
dere me etiam Hispanos intellectis dominorum mediatorum admonitionibus
assensuros. Itaque receperunt se mox a prandio ipsos conuenire velle. Addi-
derunt tamen non se consultum putare, ut ullam faciendae exhibitioni con-
ditionem aliam dicamus, sed, quod de elicienda a Gallis propositione adiun-
xeramus, ipsorum permittere mediatorum industriae deberemus. Ipsos enim
nihil hac in re neglecturos esse.
Es seindt auch vorgehenden mittwochs nachmittag die beede gesandten
von der statt Bremen bei mir gewesen und haben denn abschiedt genom-
men, weil sie widerumb nach Oßnabrukh verraisen, sich daselbst auch, wie es
mit denn handlungen beschaffen wer, erkundigen wolten. Dabei sie ein me-
morial der gmeinen hansestätten interesse übergeben [ 560].
Mittwochs, den 15. huius, empfangen wir anttwortt von duca Savelli de
28. Januarii. Seind generalia, allein daß der Papst in hoffnung sei, uff deß
newen Französischen ambasciatorsGremovville
Gremoville
ankunfft mehrer apertur ad
pacem zu erlangen [ 563].

newen Französischen ambasciators
pacem zu erlangen [ 563].