Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
1645 I 18
Mittwoch
Mercurii 18. huius hora noctis septima venerunt ad
nos domini mediatores et Gallorum querelam, quasi Catalanus, quem ipsi
dato saluo conductu Parisios remiserant, a praesidio Renensi interceptus
fuisset, exposuere cupientes a nobis intelligere, an eius rei notitiam habere-
mus. Nam si ita se haec haberent, magnopere verendum esse, ut Galli Sue-
cique tractatus pacis plane abrumpere cogitent. Vociferari Gallos semper a
Caesareanis noua impedimenta obiici. Se iam in eo fuisse, ut de proponendis
ad pacem mediis deliberarent. Cum interea contra ius gentium fracta pacto-
rum fide vim suis saluis conductibus illatam, suos domesticos violatos,
captos audire cogantur, haud pridem quasi parem violentiam contra Suecos
intercessisse, quorum spretis saluoconductitiis literis cadauer Lusitani ex iti-
nere interceptum violenter adhuc detineri, videre se frustra omnem insumi
operam; discedendum sibi fore, etc.
Nos statim respondimus ne ullum quidem verbulum de his, quae Catalano
obtigisse narrarentur, ad aures nostras peruenisse. Nec credibile esse Cae-
sareanos milites tantum facinus ausos, cum et nos et ipse Caesar ad omnes
militum praefectos et praesidiarios, maxime qui in hoc Westfalico circulo
agerent, perscripserit diligenterque monuerit, ne quid admitterent ipsi vel
suis permitterent, quod ulla ratione libero commeatui aduersum esse possit.
Quemadmodum hoc ita factum esse, dudum dominis mediatoribus per nos
fuerit significatum. Petere nos edoceri, quo indice hoc Galli resciuissent, non
impune laturos, quicunque tantum essent ausi facinus. Tum illi, dicere Gallos
hoc in ipso domini comitis palatio narratum et cum applausu exceptum.
Tum et capitaneum ciuitatis hoc dixisse. Item a quodam mercatore, cui Boll
nomen, qui cambia Gallis expedire soleret, confirmatum. Dominus comes
statim facta apud suos diligenti inquisitione nihil eiusmodi rescire potuit;
accersitus capitaneus per omnia negauit, quin asseruit venisse paulo ante
ad se quartieromagistrum praesidii Renensis inde profectum hodierno
die hora circiter decima antemeridiana sancteque adfirmare neminem ex
praesidiariis, peditem equitemve, intra octiduum praedandi caussa oppido
egressum. Vocatus coram ita se habere asseruit. Vocatus et mercator nihil se
huiusmodi vel dixisse vel sciuisse constanter adfirmauit; collocutos secum
duos e familia domini comitis ephaebulos cum vidisset secretarius Gallo-
rum Brassettus nomine, petiisse, ut interrogaret, an quid de Catalano inter-
cepto inaudiuissent. Hoc a se factum, sed pueros plane negasse. Venisse autem
hodie tabellarium ordinarium Hollandicum, qui assereret se in itinere offen-
disse in Catalanum, cum iam intra fines Hollandorum dimisso praesidio
Hollandico iter reliquum perageret.
Cum ergo domini mediatores viderent omnia, quae a Gallis dicebantur, falsa et
ficta fuisse, statim missis suis ministris hoc ipsos edocuere. Responderunt
Galli interea et sibi quoque hoc innotuisse. Scripsisse enim Catalanum ad
fratrem hic relictum se saluum et incolumem in Hollandiam peruenisse, sed
addidisse insecutos quidem centum equites ex praesidio Reenensi, se tamen,
dum milites Hollandici, quos praesidii caussa secum habebat, cum Caesareanis
dimicarent, nullo recepto damno cum suis omnibus euasisse. At vero prae-
dictus quartieromagister constantissime negabat haec vera esse posse, visos
quidem centum equites Hassos, qui dictum Catalanum comitari volebant, sed
quod serius venissent, recessisse; forsan Catalanum hos a longe pro hostibus
habuisse et fuga sibi consulendum esse iudicasse.
Quod ad factum illud de intercepto Lusitani corpore attinet, ostendimus
Suecos rationem habere nullam, cur id contra ius gentium aut pactionem
Hamburgicam interpretarentur, monitos tamen a nostris collegis Caesareae
militiae praefectos, ut Suecis de restitutione postulata facerent satis. Tum
Venetus, Oxenstiernam factum hoc acerbissime sentire et ad Lusitanum, qui
hic ageret
, scripsisse, ne angeretur; se caussam hanc quasi propriam habiturum
nec quieturum, nisi restitutionem omnium et satisfactionem iniuriae impe-
trasset. Ni fieret, se damnum hoc quadrupliciter vindicaturum et intra pau-
cos dies dissipato congressu Osnabrugis discessurum esse. Itaque monitos
nos velle, ut, quia Auausius hisce diebus Osnabrugas ire cogitet Suecos ad
principalem pacis tractationem ex mandato regis inducturus, collegis nostris
significemus, si forte circa hoc negocium Auausius quid ad ipsos deferri cura-
ret, humaniter responderent. Polliciti sumus hoc diligenter factum iri.
Digressis mediatoribus dominus comes misso uno ex domesticis statim do-
mino episcopo Osnabrugensi, quae acta essent, indicari curauit.