Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Sonntag
Dominica 4. huius dominus comes per maiorem do-
mus suae nostro amborum nomine hora duodecima meridiana deferri iussit
nostram propositionem sigillis nostris munitam ad dominos mediatores in
aedibus nuncii postulans, ut accepta Gallorum propositione nostram ipsis et
ipsorum nobis vice versa communicari curaret. Exemplum autem nostrae
propositionis apud acta videbis [ 469].
Hispani pariter et suam, quam apud acta eodem numero vide, miserunt, sed
per secretarium domino nuncio indicari iusserunt, si domini mediatores
inspectis singulorum libellis animaduerterent Gallos ad parerga deflectere et
de negocio pacis principaliter nihil proponere, ne his suam traderent pro-
positionem, sed ad se remitterent. Et quidem hanc intentionem prius domi-
nus Saauedra nobis quoque significauerat, quod suspicaretur Gallos frustra-
neam aliquam propositionem producturos. Sed nobis haec cautio necessaria
non videbatur, tum quod credibile sit mediatores hanc diiudicationem in se
non esse suscepturos et, si nos in sententia persisteremus, causam protracti
negocii nobis imputatum iri, tum quod Caesaris rebus talis deceptio nihil sit
obfutura, propositionem enim nostram in terminis generalibus et in executione
pacis antehac initae atque adeo aequissimis postulatis fundatam nihilque re-
mittendum offerre. Econtra culpam protractae aut simulatae pacis hoc mani-
festius in Gallos retorqueri posse, quo clarius ex ipsorum propositione appa-
reat ipsos ad tractandum de negocio principali nondum accedere velle.
Ingruente igitur nocte hora circiter sexta venerunt ad nos domini mediatores
vocatis etiam Hispanis. Ibi dominus nuncius: Accepisse se hodie singulorum
propositiones, ut condictum erat, statimque inspectis singulis et descriptis
hinc inde copias tradituras fuisse, nisi cautio illa Hispanorum ipsos nonnihil
dubios reddidisset. Sese hactenus officio mediatorum ita functos, ut sine ullo
affectu partium ea, quae ab uno vel altero accepissent, ad quos oportebat
deferrent, hoc solum operam dantes, ut partes inter se perceptis rationum
momentis concordarent. Cupere se adhuc in eadem qualitate perseuerare.
Cum autem Hispanorum secretarius postulasset, ut iudicium suum ferrent,
an Galli propositionem promissis conformem edidissent, et in euentum pro-
positionem a se datam reuocatam velint, sibi non esse integrum in coepto
negocio progredi. Rogare igitur, ne se huiusmodi postulatis extra fines me-
diationis egredi cogant. Non enim se videre, qua ratione ad hunc modum vel
illius vel istius partis iustam indignationem effugere possent. Conuentum
esse, ut acceptis hinc inde propositionibus mediatores mox, ut traditae essent,
inter partes communicari facerent nullo respectu habito, an bene vel male
propositiones istae conceptae essent. Si nobis placeret Gallorum, ut exhibita,
acceptare, bene se habere; sin minus, nihil a se ulterius postulari posse.
Ad ea Saauedra cum paucis mentem suam declarare esset aggressus media-
toresque ostenderent sibi hoc modo non satisfieri, tandem ad deliberandum
secessimus variatumque aliquantum sententiis: Cum Hispani praesagirent
Gallorum propositionem prorsus extrauagantem eoque directam fore, ut
cum Imperatore solo tractandum negaturi sint, atque hac maxime caussa
urgerent a mediatoribus postulandum, ut statum Gallicae propositionis
nobis explicarent, alias in communicationem ulteriorem consentiri non
posse, nos autem censeremus frustra hunc laborem sumi, quod mediatores
neutiquam se huc adduci passuri sint, indeque negocium protelari culpamque
protractionis Caesari imputatum iri, satius igitur esse insuper habita ista
cautiuncula communicationem propositionum qualiumcunque non impe-
dire, nam si Gallos ad ambages diuertere deprehendamus, iustam nos cau-
sam habituros conquerendi, quod fidem datam non obseruassent, idque
magnam ipsis inuidiam et odium concitaturum esse nihilque obesse Caesari
propositionem nostram interea palam fieri, cum et aequissima et in executio-
nem pacis antecedentis concepta nullisque clausulis cessoriis instructa sit,
tandem, ut haec pauca mediatoribus responderentur, obtinuit: Meminisse
dominos mediatores utrinque conuentum, ut hodierno die propositiones circa
negocium principale tractandae pacis et, quae in rem ipsam ingrederentur, edi
deberent. Id a nostris partibus factum sedulo, sperare nos quidem et Gallos
promissis stetisse fidemque publicam obseruasse. Ea spe nos semper promp-
tos paratosque fore ad acceptandam ipsorum propositionem libenterque
consensuros, ut et ipsi nostram vicissim accipiant. Quodsi vero constaret
dominis mediatoribus rem aliter se habere, omnino rogandos, ut nos prae-
moneant, ne frustra tantum negocium incipiatur nobisque postea iusta con-
querendi querela relinquatur. Sed ipsi statim denuo protestati nihil se de
unius vel alterius partis propositione, quacunque tandem ratione concepta
esset, pronunciare velle, quod omnino hoc ad se non pertineat. Posse fieri, ut
Gallorum propositio nobis arrideat nec aliena a proposito videatur, posse
etiam contrarium euenire; sibi omnino statutum in medio hoc relinquere.
Igitur hac constantia victi etiam Hispani consenserunt una nobiscum in com-
municationem. Tum mediatores nobis Gallicam exhibuerunt. Quam cum
perlegissemus nullamque prorsus de mediis ad pacem ineundam fieri mentio-
nem, sed, nisi status imperii omnes adessent ac elector Treuirensis libertati
suae restitueretur, ad tractandum se progressuros negare animaduerteremus,
grauiter de fracta fide conquesti sumus. Inprimis Hispani se adeo a Gallis
despectui haberi lamentati sunt, ut nullam omnino de pace cum ipsis ineunda
literam prodidissent. Sed nos ulterius hac de re cum nostris esse deliberaturos
mentemque nostram postea latius explicaturos esse recepimus. Discessum.
Gallicam propositionem apud acta vide [ 470].
Wir haben auch nit underlassen, gleich am sontag, den 4. huius, waßgestalt
die Franzosen mit edition ihrer proposition mancquirt, nach Oßnabrukh
ze referiren [ 471].