Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Sonntag

42
31 Insequenti] am Rande: Ultima cum Gallis de subscriptione conuentio.
Insequenti dominica, qua Monasterii celebratur
32
festum Praesentationis Beatae Mariae Virginis, hora decima antemeridiana ad
33
nos reuersi mediatores indicarunt Gallos quidem in ea opinione perseue-
34
rare, quod noua minutarum subscriptione opus non esse putent, interea
35
tamen passos se adduci, ut promissionem quandam communi nomine con-
36
ceptam et scripto comprehensam manu propria subscriberent. Sed in eo dun-
37
taxat differre, quod velint separatim singulas tum erga Caesareanos tum
38
Hispanos syngraphas expedire. Formam autem cum variam proposuissent,
39
qua semper Galli enitebantur, ut in ipsorum syngrapha Caesaris nomen
40
posteriori loco poneretur, tandem in eam consensum est, qua aeque in Gallo-

[p. 218] [scan. 266]


1
rum ac in nostra syngrapha Caesaris nomen priori loco positum. In ea autem,
2
quae ipsis cum Hispanis commutanda, verba ’le due corone‘ retenta erant.

3
Pro singularum igitur partium plenipotentiariis singulae syngraphae per
4
amanuanses domini nuncii descriptae et ab ipsis plenipotentiariis una pro
5
parte sua subscripta fuit, adeo ut huiusmodi subscriptio quasi in una eadem-
6
que charta apposita haberi debeat, omnesque in manus domini nuncii con-
7
signatae fuerunt. Formula igitur huius syngraphae apud acta videre est [ 455b].

Documents