Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Samstag Sabbato 19. huius hora decima antemeridiana conue-
nerunt nos et Hispanos domini mediatores recensentes, quod, etsi iam per
octo dies continuos diuersis vicibus cum Gallis de admittenda subscriptionis
forma egerint, nihil tamen aliud ab ipsis potuisse obtineri, quam ut dicerent
ipsis non videri opus eiusmodi subscriptione, paratos enim se esse intra tem-
pus definitum nouum plenipotentiae documentum producere eaque caussa
expressum se cursorem Parisios missurum [!] et sperare intra quindenam
se nouis istis mandatis instructos fore. Deinde haud se recusare, quin interea
ad negocii principalis tractationem procedatur et, si quae conuenta fuerint,
vigore prioris plenipotentiae rata maneant, per nouam postea conualidanda.
Cum igitur hoc modo rem ipsam praestent, non se videre, cur solemni aliqua
subscriptione id demum promittere debeant. Visa igitur tam constanti Gal-
lorum resolutione aiebant mediatores nihil se aliud habuisse, quam ut obii-
cerent, at vero constare oportere hoc ipsum a Gallis dictum promissumque.
Qua de caussa tandem ipsos dedisse hanc, quam nobis legendam offerebant,
syngrapham [ 455a].
Re inter nos seorsim deliberata nos quidem putabamus respondendum fore
nos in priori nostra sententia perseuerare, itaque daturos copiam nostrae mi-
nutae cum subscriptione iuxta mentem dominorum mediatorum ac susque
deque habituros, siue subscribant Galli siue non subscribant, hac cautione, ut
si quid interea temporis, dum authentica adferrentur, tractari contingat, id ali-
ter ratum non sit, nisi statim utrinque fiat stipulatio vigore prioris plenipoten-
tiae id seruatum perque nouam superuenientem confirmatum iri. Sed His-
pani id dissuadebant, quod satis appareret ex formula Gallorum, qua nec
Caesarem nec Hispanum nominabant, sed utrosque sub particula partis
contrariae inuoluebant, ipsos Caesaris praerogatiuam admittere nolle. Ita-
que aut de alia minus praeiudiciali forma cogitandum aut omnem prorsus
subscriptionem obmittendam. Paucis ergo mediatoribus respondimus nos
valde mirari Gallorum pertinaciam nec ullam videre caussam rationabilem
aut iustam posse, cum satis superque demonstrauerimus formam hanc et
usitatam semper antehac fuisse et vitari in progressu huius tractationis nulla
ratione posse. Deprehensas autem in ipsorum syngrapha tot fuisse difficul-
tates, ut nobis minime expeditum sit e vestigio super his mentem nostram
aperire, petere igitur tempus ad deliberandum. Haec cum per me dicta
essent, coepit don Diego de alia communi ad subscribendum formula conci-
pienda mentionem facere eamque, cum verbis generalibus delineasset, statim
Venetus arripuit et vocato amanuensi ad calamum dictauit, pollicitus se
iterum cum Gallis acturum. Quam cum haud multum a priori abiret, nos si
ita Gallis quoque placeret admittendam putauimus.
Inter disserendum deinde Venetus aiebat Gallos non solum hanc quam dixi
excusationem sed et istam longioris morae obtendisse, quod Saluius summ-
opere institisset in ista communi subscriptionis formula coronam quoque
Sueciae comprehendi oportere. Sibi igitur aliquantum temporis insumen-
dum fuisse, dum conuinci potuerit istud nec necessarium esse nec ob
diuersitatem congressuum admitti posse.
Haec cum satis mirari non possemus, statim regessimus constare Saluium ex
aduerso conquestum Gallos a se postulasse, ut coronam quoque Sueciae huic
disceptationi implicari permitteret ponendo ’delle tre corone‘, quod ipse
nullo modo voluerit admittere ostensis difficultatibus, quae inde oriri pote-
rant; et quod iam Osnabrugis circa plenipotentias peractum sit, haud sibi
conuenire, ut hoc modo nouis disputationibus ansa detur.