Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Donnerstag
Quod autem ad supradictam nuncii oblationem
attinet, nec illo die nec sequentibus quicquam cum Gallis actum moras et
excusationes semper nectente Seruiento. Die autem mercurii hora decima
antemeridiana ambo mediatores Gallos conuenerunt et, cum nihil nobis indi-
cari curarent, die sequenti jouis ad vesperam misimus percunctatum, an
et quid effecissent. Respondit primo dominus nuncius diu se primo cum
Seruiento, postea etiam separatim cum Auauxio egisse praesente Veneto,
sed ad finem negocium deduci neutiquam potuisse, adeo ut Auauxius po-
stremo nonnihil commotus responderit, ecquid etiam huiusmodi solemni
subscriptione opus fuerit, cum parati simus nihilominus nouam nostram
plenipotentiam intra praefixum terminum adferre. Venetus haec omisit et
tantum adiecit nihil potuisse adhuc concludi, sed tamen spem factam ante
finem huius septimanae omnia accommodatum iri.
Interea cum praecedenti die lunae Saluium a Suecis Munsterium aduenisse
comperissemus, tum Hispani tum nos e re nostra fore iudicauimus, si eun-
dem super huius controuersiae statu informari curaremus. Missus igitur
colonellus Peschwitz
Moritz Freiherr von Peschwitz, ehemaliger kaiserlicher Oberst; vgl. zu ihm APW [III D 1 S. 218 Anm. 1] und APW [II C 2 S. 156 Anm. 2.]
ac dein idem Dr. Rottendorfero
, in cuius aedibus ille
hospitabatur, iniunximus. Per quos ad nos distinctis vicibus relatum Saluium
statim ad primam informationem respondisse posse legatosCaesrais
secure
credere se nullum Gallorum conatum aequitati et rationi aduersantem
approbaturum fore, nihil enim magis desiderare Suecos, quam ut omissis
ambagibus ad rem ipsam procedatur. Dubitare autem se cogi, an eadem
Caesari mens eiusque legati sufficienti mandato instructi sint, maxime cum
Lambergius adhuc incognitus degat. Cum autem per internuncios replica-
tum fuisset de Caesaris recta et firma propositione ad pacem faciendam
neutiquam esse dubitandum et, si modo istis parergis cum Gallis compositis
ad negocii principalis tractationem deueniri posset, re ipsa deprehensum iri
in Caesareanis nullam esse moram ipsosque mandatis abunde instructos,
respondit pergratum sibi hoc esse idemque a Suecis promitti, modo rei ini-
tium fiat. Cum Gallis se acturum, ne diutius tergiuersentur. Sin pergant,
Suecos non renuere, quin separatim cum Caesare de pace tractetur, et, si
Pomeriana sibi concessa inter ordines imperii exemplo Dani cooptari pos-
sent, facile secum pacem coituram. Nihil se de terris haereditariis Impera-
toris nec de reliquis imperii prouinciis retinere cupere. Si Galli nolint, se
faederi renunciaturos nec amplius in societate belli futuros, quin imo facile
rem eo perduci posse, ut Sueci Caesarem et imperium bello contra Gallos
iuuent. Non enim se ignorare istos arbitrium rerum christiani orbis et superi-
oritatem ambire, cui ambitioni corona Sueciae neutiquam decreuerit indul-
gere.
De Gallorum praetensione circa subscriptionem adiecit se cum Auauxio
prolixe locutum et illum quidem voluisse, ut loco particulae ’delle due
corone‘ poneretur ’delle tre corone‘, sed se aperte repugnasse, quod haec mu-
tatio nouis disputationibus ansam praebitura esset. Exhibita etiam formula
subscriptionis respondit se satis mirari non posse, quod Galli has difficultates
mouerent, se enim plane nihil deprehendere, quod ullum praeiudicium ad-
ferre posset, et vero Auauxium ipsum confessum se caussam tergiuersatio-
nis videre nullam, collegam tamen suum pertinacissime reluctari. Venetum
ipsum ad Saluium de hac pertinacia conquestum fuisse. Interea dixit se
mirari, quod Caesareani scriptum quoddam a Gallis publicatum non refuta-
rent, cum tamen id optimo iure fieri posset; quale enim id sit, nondum
constat. Inter conditiones pacis numerauit etiam hanc, quod coronae Sueciae
omnia documenta ecclesiastica per quendam episcopum Albertum nomine
Es bandelt sich vermutlich um den letzten kath. Erzbischof von Uppsala Johannes Magnus
(1488–1544). Vgl. APW [ II C 1 S. 409] , SMK IV S. 70f.
sub initium mutatae religionis oblata Romamque perducta essent, ea sibi
restitui aut saltem exempla sumere, si obtinere possent, gratissimum coronae
futurum. Ad formam procedendi quod attinet, Suecos constituisse tracta-
tioni immediatae secretarium coronae adhibere eique alium quendam ex in-
colis loci adiungere, qui postulata ad Caesareanos deferant eorumque
responsa accipiant; idem si placeat Caesareanis, rem conuentam fore.

statim ad primam informationem respondisse posse legatos