Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Samstag
Sabbato 22. huius ante prandium cum Hispanis de
Caesaris ad nostros collegas transmissa resolutione super approbanda Sueco-
rum plenipotentia communicauimus simulque mentem nostram circa ea, quae
mediatoribus proponenda forent, explicauimus conuentumque, ut utrinque
fundamentum in eo poneremus nihil nos in Gallica plenipotentia admittere
posse, quod ullo modo contra vel praeter illam cum Suecis conuentam for-
mulam esse videretur. Itaque omnino tollendam esse istam de coniuncta cum
faederatis tractatione clausulam.
A meridie igitur accessimus dominos mediatores illisque paucis explicaui-
mus diligenter nos formulam a Gallis exhibitam ponderasse, emendatum ibi
proemium eaque omissa, quae in praeiudicium Caesaris verti poterant, inser-
tam de pace ipsa concludenda clausulam atque hactenus nobis satisfactum.
Sed quod ad simultaneam coniunctamque cum confaederatis tractationem
attineret, sublata quidem prioris plenipotentiae verba, sed interim alia sup-
posita deprehendi, quae eundem sensum referrent et vero maius in praeiudi-
cium accipi possent, cum ibi particulae copulatiuae positae sint eamque vim
habeant, ut res diuersae inter se coniunctae separari nullo modo possint.
Unde Gallos pari qua prioris plenipotentiae ratione absque confaederatorum
suorum consensu, praesentia et assistentia pacem tractare non deberent
, etiam
propter identica ista verba his seorsim consideratis nihil agere posse semperque
occasionem habituros propter unius vel alterius confaederati aut adhaerentis
absentiam aut dissensum initos tractatus abrumpendi, ut Caesar nullo modo
certus esse possit, ea quae tractabuntur unquam ad finem perductum iri.
Non admirari debere dominos mediatores, quod tanta cautione agamus,
caussam nobis subministrari tum ex multis aliis tum praesertim ex istis
Gallorum literis ad status imperii datis, quibus expresse dicant se omnino
statuum deputatos o[p]periri et interea nihil agere horumque auxilium, iudi-
cium, consilium, assistentiam poscere. Quae cum ita sint, rationem, ut omni-
bus in futurum disputationibus occuratur, breuiorem non fore, quam ut
verba illa, quaecunque tandem coniunctam aliquam cum confaederatis et ad-
hearentibus tractationem cum conditione sine qua non inferrepossent, prorsus
expungantur ad eum omnino modum, quo plenipotentiam Suecicam iuxta
conuentam formulam conceptam esse videamus. Quippe darum mani-
festumque esse Suecos non minus ac Gallos caussam suorum confaedera-
torum ac adhaerentium amplecti eamque haud facile deserturos, nihilomi-
nus tamen contentos manere terminos istos de confaederatis et adhaerenti-
bus in principio tamen mandati poni nec, ut in dispositione repetantur, flagi-
tare. Huc accedere, quod plenipotentia illa per Suecos exhibita iam ab Im-
peratore approbata legatisque Caesaris mandatum sit, ne quid obiiciant;
stare enim se conuentioni velle, quae super ista materia inter comitem Cur-
tium, Saluium ipsumque Auauxium Hamburgi intercessisset, tum ut, quam-
primum de plenipotentiarum formulis cum Gallis conuentum, Suecis indi-
cent, siquidem ipsi velint, potestatem se habere cum ipsis ad tractationem
pacis immediate progrediendi. Itaque hanc formulam ex partium consensu
iam in rem iudicatam transiisse atque Gallis omnino necessitatem imposi-
tam, ut ipsi quoque eadem terminorum istorum de confaederatis et adhae-
rentibus collocatione contenti esse debeant. Vulgatam enim iuris consulto-
rum maximam hic locum habere, qua dicitur, ubi eadem ratio est, ibi idem
quoque ius obseruandum esse. Quibus rationibus nos adduci, ut nullo modo
in ista a Gallis circumscripta coniunctae tractationis verba consentire nec
etiam saepe dictorum terminorum repetitionem admittere possimus.
His auditis domini mediatores petierunt, an nihil praeter haec contra Gallo-
rum formulam haberemus. Respondimus de duobus nobis utcunque sati-
factum, de tertio iam ipsos mentem nostram percepisse. Quod ad subscrip-
tionem et solemnitates reliquas instrumenti attineret, Caesarem obiectiones
pridem factas remittere promouendi negocii caussa. Interea tamen nobis
reseruatum velle, ut in futurum, quae circa ratificationem initae pacificationis
necessaria videbuntur, in mediam adferri possint.
Haec nostra responsio vehementer ipsis placuit atque reseruationem hanc
nostram aequitati consentaneam esse confessi sunt. Deinde cum exposuissent,
quatenus nuperam nostram reseruationem circa epistolas Gallorum ad istos
plenipotentiarios una cum nostra formula detulerint satisque instanter cum
Auauxio (Seruientum enim ob inualitudinem abfuisse) egissent, ut de muta-
tione aut interpunctione verborum coniunctam cum faederatis tractationem
referentium cogitare deberet, ipsum primo quidem multa pro defensione
literarum ad imperii ordines scriptarum adduxisse. Quorum summa erat
abstinuisse se ab omni contumelia, simplici tantum animo status inuitasse,
quod crederent hoc praeliminari conuentioni conforme esse, nec se vim ulli
facturos, ut veniant; si nolint, nihil se morari, nihilominus in pace tractanda
syncere et candide magnaque animi moderatione progressuros. Si tamen
Caesareani eapropter non pure sed conditionaliter et cum reseruatione tantum
tractare hoc emendationis negocium vellent, sibi integrum non fore ulterius
progredi, deliberare tamen cum suo collega velle. Dein ad obiecta contra
formulam respondisse, sibi videri Caesareanos velle eneruare hoc modo
conuentionem praeliminarem ipsosque Caesaris saluos conductus; hinc lon-
gam inter ipsos exortam disputationem. Petere igitur mediatores, ut planius
nonnulla declarare vellemus.
Quod et libenter fecimus satisque clare docuimus Caesaris mentem nullo
modo talem esse, qualem Auauxius fingeret. Conuentione praeliminari null-
ibi dici Gallorum confaederatos et adhaerentes coniunctim cum ipsis trac-
tare aut secus pacem tractandipotestam
nullam habere debere, quemadmo-
dum plenipotentia Gallica innuere videretur, sed hoc tantum, cum Suecis
Gallisque separatos instituendos esse tractatus, pro uno tamen habendos
nimirum ex lege ipsorum faederis, reliquis autem et maxime per imperium
confaederatis et adhaerentibus licitum esse, ut possint sub fide publica ad hos
congressus venire. Saluis conductibus cautum, ut per se vel per plenipoten-
tiarios Galliae aut Sueciae res suas proprias agere possint. Itaque Caesarem
nec praeliminari conuentione nec datis a se saluis conductibus aduersari
velle, quin imo nobis expresse in mandatis datum, ut his talibus liberum
relinquamus, siue immediate nobiscum res suas componere an Gallorum
patrocinio uti velint. Ut autem Caesar cogatur formulae Gallorum ita con-
ceptae, quasi indiuiduam tractandi coniunctionem assereret, assentiri aut
parem in sua propria plenipotentia clausulam admittere, id vero ab omni
ratione alienum esse superque vehementer admirandum esse, quod, dum
Sueci nihil simile hactenus quaesiuissent, in pari tamen caussa soli Galli eius-
modi argutiis negocium protrahere strictioresque clausulas, quam ipsa rei
gestae qualitas pati posset, extorquere conentur. Certe nisi monstri hic ali-
quid alerent, tantopere non repugnaturos hactenus fuisse.
Auauxium ipsum non admodum memorem eorum, quae circa saluos con-
ductus contigissent, argumento hinc satis debili usum, nam cum Caesar anno
salutis 1638 literas salui conductus ita scripsisset, ut isti adhaerentes res suas
per Gallorum plenipotentiarios in locis congressuum gerere possent, curiam
Parisiensem admittere hoc noluisse actumque, ut in iis exprimeretur liberum
statibus imperii esset
vel per se et suos deputatos vel per Gallorum pleni-
potentiarios caussas suas peragere. Si igitur liberum, frustra Gallos postulare,
ut plenipotentiarum formulis huic libertati praeiudicium adferatur. Nihil
aliud hac tergiuersatione Gallorum effectum iri, quam ut Sueci quoque ne-
cessitatem sibi imponi arbitraturi sint, ut et ipsi de noua plenipotentiae
forma ex Suecia euocanda cogitare debeant.
Quod postremo ad reseruationem nostram circa literas Gallorum attineret,
nos eam multis de caussis obmittere non potuisse, quamvis credibile sit
Imperatorem hac de caussa tractatus pacis haudquaquam interrumpere velle,
sicut nec ob priores nobis vetuerit in tractandis rebus ad pacem pertinenti-
bus progredi. Si tamen Galli eapropter tractationi supersedere vellent,
palam esse omnibus ipsos hanc nouam scribendi pruriginem adhibuisse, ut
caussam remorandis tractatibus nouam parerent, culpam igitur omnem penes
illos fore.
Haec cum a nobis domini mediatores et vere et constanter dici animaduerte-
rent, liberrimo ore contestati sunt utrique iustam nos horum omnium ratio-
nem habere atque Gallis prorsus incumbere, ut nobis satisfaciant. Igitur cum
sciant ipsos hoc vespere ad curiam Parisiensem literas expedire solere, sta-
tim ac Hispanos, qui nos insecuturi essent, audiissent, se ad Gallos perrec-
turos ipsosque de singulis monituros esse, ut vel in postulata nostra consen-
tiant vel de his cum adiunctis rerum argumentis ad curiam referant. Quod ut
maiori cum certitudine exequi possent, exhibuimus ipsis copiam saluorum
conductuum de anno 1638 et de anno 1640, tum etiam plenipotentiae a
Suecis Osnabrugae productae.
Digressis nobis Hispani superuenerunt ac domum reuertentes ad nos diuer-
tere simulque mediatores argumentorum nostrorum momenta optime com-
prehendisse et omnino a nostris partibus stare significarunt.

tare aut secus pacem tractandi